{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Comoediarum fragmenta 147-188","citation":"Caecilius, Comoediarum fragmenta 147-188","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/147.md","author":{"name":"Caecilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius"},"work":{"title":"Comoediarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Dum eius mortem inhio, egomet inter uiuos uiuo mortuus.\nQuaen mihi quidquid placet eo priuatum it me seruatam <uelim>?\nEa me clam se cum mea ancilla ait consuetum. id me arguit:\nIta plorando orando instando atque obiurgando me optudit,\nEam uti uenderem. nunc credo inter suas\nAequalis, cognatas sermonem serit:\nQuis uostrarum fuit integra aetatula\nQuae hoc idem a uiro\nImpetrarit suo, quod ego anus modo\nEffeci, paelice ut meum priuarem uirum?\nHaec erunt concilia hocedie: differar sermone misere.\nSed tua morosane uxor quaeso est? - Va! rogas? -\nQui tandem? - Taedet mentionis, quae mihi\nVbi domum adueni, adsedi, extemplo sauium\nDat ieiuna anima. - Nil peccat de sauio:\nVt deuomas uolt quod foris potaueris.\nPlacere occepit grauiter, post quam emortuast.\nSoletne mulier decimo mense parere? - Pol nono quoque,\nEtiam septimo atque octauo.\nPudebat, credo, conmemoramentum stupri.\nProperatim in tenebris istuc confectum est opus.\nConsequitur comes insomnia, ea porro insaniam affert.\nis demum infortunatust homo,\nPauper qui educit in egestatem liberos;\nCui fortuna et res nuda est, continuo patet.\nNam opulento famam facile occultat factio.\nEdepol, senectus, si nil quicquam aliud uiti\nAdportes tecum, cum aduenis, unum id sat est,\nQuod diu uiuendo multa quae non uolt uidet.\nPatiere quod dant, quando optata non danunt.\nViuas ut possis, quando nec quis ut uelis.\nAbi intro atque istaec aufer, si tamen hodie extollat nuptias.\nQuid hoc futurum obsoniost, ubi tantum sumpti factum?\nInsanum auspicium: <haut> aliter histrionium est,\nAtque ut magistratus, publicae <rei> cum auspicant\nTu nurum non uis odiosam tibi esse, quam rarenter uideas?\nIbo ad forum et pauperii tutelam geram.\nIbo domum: ad plebem pergitur: publicitus defendendumst.\nOpulentitate nostra sibi <esse> iniuriam\nFactam\nLiberne es? - Non sum, uerum inibi est ......","prev":{"citation":"Comoediarum fragmenta 98-146","label":"Lines 98-146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/98"},"next":{"citation":"Comoediarum fragmenta 189-231","label":"Lines 189-231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/189"},"credit":{"text":"Caecilius, Comoediarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CAECIL%7Ccomi%7C001","quality":"proofread"}}