{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Comoediarum fragmenta 232-294","citation":"Caecilius, Comoediarum fragmenta 232-294","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/232.md","author":{"name":"Caecilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius"},"work":{"title":"Comoediarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Egone quid dicam? egon quid uelim? quae tu omnia\nTuis foedis factis facis ut nequiquam uelim.\nIstam in uicinitatem te meretriciam\nCur contulisti? cur inlecebris cognitis\nNon ... refugisti ........\ncur alienam ullam mulierem\nNosti? ................\ndide ac disice,\nPer me licebit ...........\nsi egebis, tibi dolebit, mihi sat est,\nQui aetatis quod reliquom est oblectem meae.\nVt me hodie ante omnes comicos stultos senes\nVersaris atque inlusseris lautissime.\nSt tacete: quid hoc clamoris? quibus nec mater nec pater,\nTanta confidentia? auferte istam enim superbiam.\nSi confidentiam adhibes, confide omnia.\ninnocentia eloquentiast.\nTantam rem dibalare ut pro nilo habuerit.\nnimis audacem nimisque bardum barbarum\nQuisquilias uolantis, uenti spolia memorant: i modo!\nOmnibus laetitiis laetus incedo .....\nquantum amantum in Attica est\nnomen uirginis,\nNisi mirum est, deintegrauit.\nVenerio cursu ueni, prolato pede\nVsque ad scaphonem\nmane ut ex portu in Piraeum\ndeum qui non summum putet,\nAut stultum aut rerum esse inperitum existumem:\nCuii in manu sit, quem esse dementem uelit,\nQuem sapere, quem sanari, quem in morbum inici\nQuem contra amari, quem expeti, quem arcessier.\nHomo homini deus est, si suum officium sciat.\nSaepe est etiam sup palliolo sordido sapientia.\nQuaeso igitur, quisquis es, mea mulier ...\nGrammonsis oculis ipsa, atratis dentibus\nAduehitur cum iligna corona et chlamyde: di uostram fidem!\nPro di inmortales! unde prorepsit truo?\nsi quassante capite tristes\nIncedunt.\nsequere me. - Perii hercle. - Tu, quid enim oscitans\nHietansque restas?\nDum taeniam, qui uolnus uinciret, petit\nProfertoque nobis in mundo futurum\nLectum\nnamque <mihi> malum in mundost, ere\nSi non sarciri quitur\nDi boni, quid hoc?\no tristes ineptias!\nincolumi inscientia\nVallata gula\nDecora domi\nGlabrum tapete\nLeontium\nGnoscit\nFacilioreis. sanctioreis.\nfac uelis:\nPerficies.\n......................sti tantundem ...........\nTantum bellum suscitare conari aduersarios\nContra bellosum genus!","prev":{"citation":"Comoediarum fragmenta 189-231","label":"Lines 189-231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/189"},"next":null,"credit":{"text":"Caecilius, Comoediarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CAECIL%7Ccomi%7C001","quality":"proofread"}}