{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Comoediarum fragmenta 98-146","citation":"Caecilius, Comoediarum fragmenta 98-146","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/98.md","author":{"name":"Caecilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius"},"work":{"title":"Comoediarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"quid? mihi non sunt balneae?\nResupina obstipo capitulo sibi uentum facere tunicula\nAge age, i puere, duc me ad patrios fines decoratum opipare!\nMirum adeo nisi frater domi ebriatus turbam aliquam dedit.\ncruento ita ore grundibat miser.\nut aurum et uestem, quod matris fuit,\nReluat, quod uiua ipsi opposiuit pignori.\ntum ex aure eius stalagmium\nDomi habeo.\nModo fit obsequens hilarus comis\nCommunis concordis, dum id quod petit potitur.\nCum ultro gubernator propere uertit prosumiam.\nMemini ibi <fuisse> candelabrum ligneum\nArdentem\nNunc abeo: audibis praeterea, si ditis filia redeat.\nVt te di omnes infelicent cum male monita memoria!\nSuppilatumst aurum .. atque ornamenta omnia.\nHabes, uide, <em> tibi tradidi, in tuo collo est: decolles caue.\nIlico ante ostium hic erimus ....\nmanete ilico!\nNunc enim uero est, cum meae morti remedium reperibit nemo.\nDepositus modo sum anima, uita sepultus.\ncredidi silicernium\nEius me esse esurum.\nego perdidi te, qui omnes seruos perdo\nPopulatim: quaeso ne ad malum hoc addas malum ....\nsi linguas decem\nHabeam, uix habeam satis te qui laudem, Lache. -\nImmo uero haec ante solitus sum: res delicat.\nsatine huic ordini,\nEtsi nihil <ego> egi, quaesti? - Quaesti? - Quia sunt aemuli\nCredo: nimis tandem hoc <hercle> fit uerniliter.\nVolat exanguis, simul anhelat, peniculamentum tenet\nPalliolatim.\nPeluim sibi poposcit .......\nEdepol uoluntas homini rarenter uenit.\nlibera essem iam diu,\nHabuissem ingenio si sto amatores mihi.\nCarbasina molochina ampelina ...\nhoc a te postulo,\nNe cum meo gnato posthac limassis caput.\nQui panis solidi corbulam ....\nFactio\nIs demum miser est, qui aerumnam suam nesciat occultare\nForis: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium,\nQuae nisi dotem omnia quae nolis habet: qui sapiet de me discet,\nQui quasi ad hostis captus liber seruio salua urbe atque arce.","prev":{"citation":"Comoediarum fragmenta 49-97","label":"Lines 49-97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/49"},"next":{"citation":"Comoediarum fragmenta 147-188","label":"Lines 147-188","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caecilius/comoediarum-fragmenta/147"},"credit":{"text":"Caecilius, Comoediarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CAECIL%7Ccomi%7C001","quality":"proofread"}}