{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.78-95","citation":"Caesarius of Arles, Epistolae 2.78-95","ref":"2.78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.78.md","author":{"name":"Caesarius of Arles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Vide ne contra te adversarius incipiat rebellare, vide ne te ducat captivitas ista in captivitatem. Audi Apostolum dicentem: Fugite fornicatonem (I Cor. VI, 18). Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere, contra libidinem vero non expedit te pugnare, Ecd fugere. Eslo ergo libidinis fugitivus, si vis c se castitatis pugnator egregius. Sed quod dixi diligenter attendite. Quando aliquis stimulis libidinis incitatur, Christo adjuvante pugnet quantum prævalet contra se, quia non habet quo possit fugere. Si quando vero per alterius societatem opportunitatem voluptatis diabolus subministrat, ipsam familiaritatem, quantam praevalet, ut supra dixi, anima sancta refugiat; ac si aliquando aliquis in se ipso tentatur, sibi D o adjuvante resistat; quando per alicujus societatem vel levi concupiscentia titilla:ur, quasi serpentem venenatum quanta potest ccleritate refugiat. Sed ut haec omnia servare possimus, abstinentiam rationabilem teneamus, quia vera I est illius sanctissimi viri sententia: Prout continucris ventrem, ita et venenosos motus ejus. Humilitatem etiam nostram quantum possumus conservemus; non enim diu carnis integritas servatur, ubi animus tumore superbiæ corrumpitur. Pra cipue si ct iracundiæ flamma frequentius surgit, castilatis et virginitatis flores cito consumit. Casta enim et Dco devola anima non so!um extraneorum, sed etiam parentum suorum assiduam familiaritatem, aut ad se veniendi, aut ipsa ad eos ambulandi habere non debet: ne aut quod non oportet audiat, aut quod non expedit dicat, aut quod castitati potest esse contrarium videat. Si enim vasa quæ Ecclesiae offeruntur, ct in sacro altario ponuntur, sancta ab omnibus appellantur, et ucfas est ut de ecclesia postmodum ad domum laicam revocentur, a HI. usibus humanis aptentur; si tantam dignitatem habent vasa, quæ nec intellectum possunt habere nec sensus, putas qualem dignitatem apud Deum habent omnia ad ipsius imaginem procreata?","prev":{"citation":"Epistolae 2.57-77","label":"2.57 to 2.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.57"},"next":{"citation":"Epistolae 2.96-112","label":"2.96 to 2.112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.96"},"credit":{"text":"Caesarius of Arles, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1141/tmp1141/tmp1141.tmp1141.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}