{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.96-112","citation":"Caesarius of Arles, Epistolae 2.96-112","ref":"2.96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.96.md","author":{"name":"Caesarius of Arles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Sicut ergo vasa sancta humanis usibus servitura nec possunt ncc debent de ecclesia revocari, sic religiosum quemquam non oportet, non decet, non expedit parentum suorum multis obligationibus implicari, aut quorumcunque extraneorum perniciosa familiaritate constringi. Illud ante omnia admonco, ut æmulationis malum quasi vcucnum vipereum fugiatis; et i a inter vos charitatis dulcedinem conservetis ut vobis invicem per sancta colloquia medicamenta spiritalia præparetis. Sunt enim, quod pejus est, aliquæ quæ quando se pariter jungunt, magis sibi, detrahendo, vel contra præpesitas murmurando, vulnera faciunt, quam spiritalia medicamenta componunt. Vos vero, sanctæ ac venerabiles filiæ, si aliquam videtis pusillanimem, consolationem impendite, si superbientem, humilitatis medicamentum apponite; si iracundam videritis, refrigerium patientiæ ministrate. Si nobiles natæ estis, magis de religionis humilitate quam de sæculi dignitate gaudetc; et sic terrenam substantiam dispensate, ne unde spiritales pennas bene et cito tribuendo habere potestis, aliquid vobis reservando aut tardius erogando, carnales compedes habeatis. Terrena 'namque substantia si tardius erogatur, animae pennas quasi visco illigare cognoscitur, quia verum est illud quod scriptum est: Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Si qua vero pauper fuit, antequam religionem sanctam assumeret, Deo debet gratias agere, qui illam mundi istius facultatibus noluit illigare. Multos cnim, quod pejus est, ita suæ facultates ligatos tenent, ut ad aeternam patriam redire non possint. Vos vero jam etiam in hoc sæculo Christo propitio felices estis, quæ facultates simul et voluptates sæculi istius non solum corde, sed etiam corpore contempsistis. Tenete ergo manus in fratro, et nolite respicere retro. Et quia in tectum jam pesfectionis ascendere meruistis, non vos inde deponant sæculi istius volut tates. Mementote uxoris Loth, quæ retro respiciens versa est in statuam salis (Gen. XIX, 17). Nunquam juramentum, nunquam maledictum de virginis ore procedat.","prev":{"citation":"Epistolae 2.78-95","label":"2.78 to 2.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.78"},"next":{"citation":"Epistolae 2.113-132","label":"2.113 to 2.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/epistolae/2.113"},"credit":{"text":"Caesarius of Arles, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1141/tmp1141/tmp1141.tmp1141.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}