{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 23-35","citation":"Caesarius of Arles, Sermones 23-35","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/23.md","author":{"name":"Caesarius of Arles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"sed nos timere debemus illud quod de Achar, qui de Jerico regulam auream Curatus fuerat, scriptum est, quando pro unius bominis peccato super omnem Israel desaevit ira Dei, nec quievit furor Dci a populc donec il e qui malum fecerat, Domino jubente, co tererctur. Cum enim illi de quibus loquimur uxores castas e;sc velint, qua conscientia nefanda adulteria committant, et dicunt sibi licere quod eis omnino non licet, quasi alia præcepta dederit Deus viris, alia feminis? Dicet quicunque ille est qua lege permittente crimina ista committat, cum a divina et humana lege omne adulterium puniatur. Ideo tamen hoc malum non prohibetur, quia a mulis committitur, sed quanto ab hominibus minus distinguitur, tanto magis divino judicio gravius vindicatur. Nam illud quale est quod aliqui qui in hanc impudentiam prorumpunt, ut dicant hæc tam crudelia mala vitis licere, et feminis non licere; nec attendunt quod et vir et femina regulariter sunt Christi sanguine redempti; et simul sacrosancto lavacro sunt abluti, sanguinem Domini simul accipiunt, et non cst apud Dcum discretio masculi et femine, nec est personarum acceptor Deus. Ergo quod feminis non licet, similiter et viris non licuit unquam, nec licere poterit; sed quia infelix intromissa est consuetudo ut si uxor inventa fuerit cum servo, puniatur; si autem vir cum multis ancillis in libidinis cloaca volutatur, non solum non punitur, verum etiam a suis similibus collaudatur, et sibi invicem loquentes, quis amplius hoc fecerit cum risu et cachinno stultissimo confitentur. Sed istorum risus in die jndicii vertetur in planctum, et eorum joca vertentur in vulnera. Sed hoc illi faciunt qui futurum judicium nec credunt omnino, nec metuunt. Ego enim cum lihera conscientia clamo pariter et contestor, quia quicunque habens uxorem, # adulteria commiserit, nisi ei pœnitentia prolixa et uberes eleemosynæ subvenerint, et a peccato ipso non cessaverit, et si quomodo fieri solet, subito mortuus fuerit, in æternum peribit.","prev":{"citation":"Sermones 12-22","label":"12 to 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/12"},"next":{"citation":"Sermones 36-46","label":"36 to 46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/36"},"credit":{"text":"Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}