{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 4.3.44-65","citation":"Caesarius of Arles, Sermones 4.3.44-65","ref":"4.3.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/4.3.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/4.3.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/4.3.44.md","author":{"name":"Caesarius of Arles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Jam tunc itaque martyrum sanguine in iio cocci colore perfunditur. Quod autem Judæi purpurea chlamide indutum flexo adorant genu, vellent nollent, regem illum et Dominum confitentur. Quod autem in cruce dixit Sitio (Joan. XIX), fidem in suis requirebat. Sed quia in propria venit, et sui eum recipere noluerunt (Joan. I), pro suavitate fidei ei perfidiam propinaverunt. Porrigitur acetum mualitiæ, quia vinum sapientiæ quod a Christo acceperant peccando perdiderant. Potatur acerbitate malorum nostrorum, daturus dulcedinem bonorum suorum. Sed et nunc quotidie quando peccatis contristatur, exacerbatur, aceti quodammodo illi potus et cibus fellis ingeritur. Velum templi scinditur (Matth. XXVII; Marc. XV). Yclum ornamentum tabernaculi est. Coruscantc igitur gratia, Ecclesia ædificatur, Synagoga destruitur. Veli templum honorc nudatur, remoto per adventum Christi velamine litteræ, ut cum Paulo (/ Cor. XIII) revelata facie legis interiora pandantur. Resurgunt laxata sedo lartarea cum Christo sancti, et quem supcri non recipiunt, inferi Deum esse cognoscunt? Unde nos agnoscentes erga nos divinorum beneficiorum alta mysteria, respondeamus in quo possumus misericordiæ Redemptoris. Demus illi compunctionem Dei peccatorum emendatione pro spinis suis. Offeramus illi cur suo timore confixuri pro clavis suis. Reddamus illi palmam perseverantiæ pro alapis suis.","prev":{"citation":"Sermones 4.3.29-43","label":"4.3.29 to 4.3.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/4.3.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/4.3.29"},"next":{"citation":"Sermones 1-3-12","label":"1 to 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/1-3"},"credit":{"text":"Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}