{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 7.1-17","citation":"Caesarius of Arles, Sermones 7.1-17","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.1.md","author":{"name":"Caesarius of Arles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Ad locum hunc, charissimi, properantes, non ad I quietem, non ad securitatem, sed ad pugnam certamenque convenimus. Ad ngoncm huc processimus, ct ad exercenda cum vitiis bella convenimus [contendimus]. Vitia enim nostra, hostes nostri sunt, de quibus Scriptura pronuntiat, dicens: Cave ne unquam habeas cum eis foedus (Deut. vn). Necessaria nobis est, fratres, pervigil cura, indefessaque custodia, quia conflictus iste sine fine, hoslis iste sine pace, vinci potest, et recipi in amicitiam non potest. Et ideo praelium istud quod suscepimus, satis latum satisque periculosum est, quia intra hominem geritur, et nisi cum ipso homine non finitur. Ideo ergo nos ad hxc tranquiHa secreta et spiritalia castra contulimus, ut quotidie contra passiones nostras infatigabili congressione certemus, ut quotidie senioribus nostris voluntates nostras quasi famulas subjiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus, vel linguæ gladios recondamus [gladium retundamus], ut non solum invicem non inferamus Injurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas. Peculiaritcr enim ista ad professionem nostram pertinent, nihil in hac vita consolationis requirere, nihil honoris cupere, præsentium rerum soiatia fugere, ad promissa aeternae remuMrationis animum præparare. subjectione atque abjectione gandere, paupertatis studium quærere [paupertatem studio quærere], et non solum facultates, sed etiam ipsas habendi voluntates de cordibns eradicare. Nihil enim habere, interdum res necessi atis est; nihi! autem cupere, virtutis. Illud etiam scire debetis, quod qui inter vos vitam agere constituerunt, aut cum grandi fructu, aut cum grandi periculo, vel diligentes, vel etiam negligentes sunt. Unde felix est illa anima quæ cum bene in congregatione versatur, multorum gaudium est; et plurimi ex ea vcl ædificantur vel illuminantur. Bona enim ejus, dum multis communicantur, adduntur. Ad quod etiam sapientissiini illius sententia respicit, quae dicit: Fili, si sapiens fueris, tibi eris et proximis tuis.","prev":{"citation":"Sermones 6.2","label":"Homily 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/6.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/6.2"},"next":{"citation":"Sermones 7.18-34","label":"7.18 to 7.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.18"},"credit":{"text":"Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}