{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 7.55-71","citation":"Caesarius of Arles, Sermones 7.55-71","ref":"7.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.55.md","author":{"name":"Caesarius of Arles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Beati igitur quos hic leo invidia cogitur quaerere, et malitia non permittitur invenire. Terribiliter quidem sonat in auribus nostris, dum andivimus: Tanquam leo rugiens. Sed qn'a dictum est: Esca ejus elecli [electæ] sunt, quod quærit, electionis est, quod rugit, desperationis. Sicut alio loco legimus: Dentibus suis fremet et tabescet [frendit et tabescit] (Psal. CXI), ita hoc loco loquitur sermo divinus, ut terrori conjuncta sit consolatio. Cruciati [Cruciatis] quidem est quod frendit; sed victi est quod tabescit. Et inter hæc, quanti situ illa quæ a Deo præparata sunt homini, etiam livor prodit inimici. Hæc itaque, charissimi, cogitantes et in hoc agone desudautes, gloriosi ac praeclari Patris nostri nos et discipulos meminerimus esse et filios. Rapiamus unusquisque quod possumus de bonis intestati [bonis tanti] parentis: hic de haereditate ejus assumat fidei holosericam [fidei loricam], gestorum varietatem preliosam; hic mansuetudinis ac simplicitatis occupet talentum. ille decus pectoris benevolentiæ ac sapientiae monile sibi vindicet; hic margaritam compunctionis et thesaurum castitatis invadat. Licet enim ille locupletissimus Dei amicus, quidquid hibuit integrum, secum tulerit: et nobis tamen si volumus, totum reliquit. lta ergo agamus bona illa illius sectantes, ut qui in æternam gloriam suscitandus sub fine sæculorum creditur, nunc Ecclesiæ per rediviva in filiis merita jam resurgat. Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in sæcula saeculorum. Amen.","prev":{"citation":"Sermones 7.35-54","label":"7.35 to 7.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.35"},"next":{"citation":"Sermones 8.1.1-18","label":"8.1.1 to 8.1.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/8.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/8.1.1"},"credit":{"text":"Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}