{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 94-102","citation":"Caesarius of Arles, Sermones 94-102","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/94.md","author":{"name":"Caesarius of Arles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Sicut ergo genera [grana] separari ab illius confecti panis adunatione non possunt, et sicut aqua ad propriam redire suhstantiam in vino permixta non potest, sic et fideles quique atque sapientes, qui redemptos se Christi sanguine et passione cognoscunt, ita debent quasi inseparabilia membra capiti suo conservatione et ardentissima religione sociari, ut ab eo non voluntate, non necessitate sejungi, non ulla terrenæ rei ambitione, non denique ipsa possint morte dividi. Nec dubitet quisquam primarias creaturas nutu potentiæ, præsentia majestatis, in dominici corporis transire posse naturam, cum ipsum bominem videat artificio cœlestis misericordiæ Christi corpus effectum. Sicut autem quicunque ad fidem veniens ante verba baptismi adhuc in vinculo est veteris debiti, his vero commemoratis mox exuitur omni fece peccati: ita quando benedicendæ verbis coelestibus creaturi sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione sancti nominis consecrentur, substantia iliic est panis et viri: post verba autem Christi corpus et sanguis Christi. Quid autem mirum est, si ea quae verbo potuit creare, possit verbo creata convertere? Imo jam minoris videtur esse miraculi, si id quod ex nibilo agnoscitur condidisse, jam conditum in melius mutare valeat. Require quid ei possit esse difficile, cui facile fuit visibilia et invisibilia voluntatis imperio susciiare, cui facile fuit hominem de limi materia figuratum, imagine suæ divinitatis induere: cui promptum est eum rursum revocare de inferis, restituere de perditione, reparare de pulvere, de terra in coelum levare, de homine angelum facere, corpus humanum conforme corpori claritatis suæ redI. re, et figmentum suum in regni sui consortio sublimare, ut qui corpus nostrae fragilitatis assumpserit, nos in corpus suæ immortalitatis assumat. Ad quam gloriosam resurrectionem piis nos operibus parare dignetur, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Sermones 71-93","label":"71 to 93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/71"},"next":{"citation":"Sermones 6.1.1-19","label":"6.1.1 to 6.1.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/6.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/6.1.1"},"credit":{"text":"Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}