{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Testamentum 3.1-15","citation":"Caesarius of Arles, Testamentum 3.1-15","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/testamentum/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/testamentum/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/testamentum/3.1.md","author":{"name":"Caesarius of Arles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles"},"work":{"title":"Testamentum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/testamentum","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Ego Caesarius peccator cum debitum humanæ carnis reddidcro, cunctum monasterium S. Joannis, quod ego condidi, sub potestate Arelatensis pontificis canonice sit, hæredemque meum esse volo ac jubeo; caeteri caeteræve exhæredes sint. Totum quod cuique aut per hoc testamentum meum dedero, tegavero, darive jussero, ut detur fiat. Cæterum autem Arclatensem episcopum cohæredem meo monasterio re inquo: quosquc libcros,, quasque liberas esse jussero, liberi Liberæve sint omnes. Ego tamen cuti nihil de parentum bonis habuerim, hoc testamentum meum præsumere erubui; i la tamen me sententia compulit, ut pleræque Salvatoris, formidanda, qua iniqui audituri sunt dicentem: Ite in ignem alternum (Matth. XXV, 41), pietatis affectu aliquid ecclesiæ meæ contulisse. Et ne forte post obitum meum aliqui de parentibus meis, cxceptis iis rebus quas illis pro elogiis [(forte culogiis] donaro, inquietare præsumant cui præsum ecclesiam: ideo hanc voluntatem meam tractare amplius desideravi, ne qui de parentibus meis vel apud ipsum monasterium præfatum, vol pontificem Arelalensis Ecclesi:e, præter id quod illis dcdero ac dederim, præsumant requirere. Sancto et domino meo archiepiscopo qui mihi indigno digne successerit, licet omnia in sua potestate sint, tamen si lubet et dignum ducit. indumenta paschalia quae nihi data sunt, omnia illi serviant, simul cum casula villosa et tunica, vel galnape, quod melius dimisero. Reliqua vero vestimenta mea, excepto birro amiculari, mici tam clerici quani laici, cum gratia vel ordinatione domini arcbiepiscopi, sibi ipso jubente, imo donante, dividant. Ea vero quæ monasterio ante per donationem contuli, nunc affirmo, et si cui aliquid per epistolam, aut per pitacium, aut verbo pietatis intuitu contuli, valere volo. Hoc etiam assucte precor, quatenus cellam quam bonæ memoriæ Augustus subdiaconus in atrio S. Stephani euntibus parte dextra habuit, provisoribus monasterii propter custodiam illorum firmam dominus archiepiscopus perpetuo dignetur jure concedere, ita ut eam s bi succedendam monasterii provisores habeanL Et hoc specialiter volo, et ita, domine archiepiscope, precor, sive provisorem ad monasterium, sive presbyterum ad basilicam S.","prev":{"citation":"Testamentum 2","label":"Pax Ecclesiæ Arelatensi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/testamentum/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/testamentum/2"},"next":{"citation":"Testamentum 3.16-27","label":"3.16 to 3.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/testamentum/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/testamentum/3.16"},"credit":{"text":"Caesarius of Arles, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1142/tmp1142/tmp1142.tmp1142.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}