{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"T. Calpurnius Siculus 7.43-84","citation":"Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus 7.43-84","ref":"7.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-siculus/t-calpvrnius-sicvlus/7.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/calpurnius-siculus/t-calpvrnius-sicvlus/7.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-siculus/t-calpvrnius-sicvlus/7.43.md","author":{"name":"Calpurnius Siculus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-siculus"},"work":{"title":"T. Calpurnius Siculus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-siculus/t-calpvrnius-sicvlus","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"En ego iam tremulus iam uertice canus et ista\nFactus in urbe senex stupeo tamen omnia: certe\nVilia sunt nobis, quaecumque prioribus annis\nVidimus, et sordet quicquid spectauimus olim.\"\nBalteus en gemmis, en illita porticus auro\nCertatim radiant; nec non, ubi finis harenae\nProxima marmoreo praebet spectacula muro,\nSternitur adiunctis ebur admirabile truncis\nEt coit in rotulum, tereti qui lubricus axe\nImpositos subita uertigine falleret ungues\nExcuteretque feras. auro quoque torta refulgent\nRetia, quae totis in harenam dentibus exstant,\nDentibus aequatis; et erat (mihi crede, Lycota,\nSi qua fides) nostro dens longior omnis aratro.\nOrdine quid referam? uidi genus omne ferarum,\nHic niueos lepores et non sine cornibus apros,\nHic raram siluis etiam, quibus editur, alcen.\nVidimus et tauros, quibus aut ceruice leuata\nDeformis scapulis torus eminet aut quibus hirtae\nIactantur per colla iubae, quibus aspera mento\nBarba iacet tremulisque rigent palearia setis.\nNec solum nobis siluestria cernere monstra\nContigit: aequoreos ego cum certantibus ursis\nSpectaui uitulos et equorum nomine dictum,\nSed deforme pecus, quod in illo nascitur amne\nQui sata riparum uernantibus irrigat undis.\nA! trepidi, quotiens sola discedentis harenae\nVidimus inuerti, ruptaque uoragine terrae\nEmersisse feras; et in isdem saepe cauernis\nAurea cum subito creuerunt arbuta nimbo.\nO felix Corydon, quem non tremebunda senectus\nImpedit! o felix, quod in haec tibi saecula primos\nIndulgente deo demittere contigit annos!\nNunc, tibi si propius uenerandum cernere numen\nFors dedit et praesens uultumque habitumque notasti,\nDic age dic, Corydon, quae sit mihi forma deorum.\nO utinam nobis non rustica uestis inesset:\nVidissem propius mea numina! sed mihi sordes\nPullaque paupertas et adunco fibula morsu\nOffuerunt. utcumque tamen conspeximus ipsum\nLongius; ac, nisi me uisus decepit, in uno\nEt Martis uultus et Apollinis esse putaui.","prev":{"citation":"T. Calpurnius Siculus 7.1-42","label":"Lines 7.1-7.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-siculus/t-calpvrnius-sicvlus/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/calpurnius-siculus/t-calpvrnius-sicvlus/7.1"},"next":null,"credit":{"text":"Calpurnius Siculus, T. CALPVRNIUS SICVLUS. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CALP_SIC%7Ceclo%7C001","quality":"proofread"}}