{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.10","citation":"Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2.10","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.10.md","author":{"name":"Capreolus Carthaginensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"X. Ad Hebræos quoque idem apostolus in ipsius EpistoLe prima fronte testatur: Postremo, inquit, in his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula. Qui cum sit splendor glorice, et figura substantiæ ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suæ, purgatione peccatorum a se facta, sedit in dextera majestatis in excelsis (Hebr. I, 2, 3). Ipse ergo Filius Dei et filius hominis, unus est atque idem, qui propter æternitatem cum Patre fecit saecula, propter incommutabilem lucem splendor est gloriæ, propter æqualitatem figura est substantiae, propter majestatem gerit omnia verbo virtutis. Ipse etiam propter suscepti hominis passionem, peccatorum nostrorum fecit purgationem; et propter remunerationem, habet in Patris dextera sessionem. Quomodo autem purgationem fecit peccatorum, nisi delens chirographum, quod adversum nos fuenat (Col. II, 14), diabolo accusante conscriptum? quomodo delevit, nisi cruci affigens, et sanguine innocente diluens? Quod ergo olim Deus locutus est patribus vi prophetis, et postremo est testificatus in Filio (Hebr. i, i, 2), hoc credamus, hoc teneamus, hoc omnihus viribus defendamus. Accedit ad causam, quod tunc principatus et potestates exspoliavit fiducialiter, triumphans eos in semetipso (Col. II, 15). Quod opus non est omnino solius hominis, sed divinæ in homine majestatis. Neque enim homo fortis et potens, sed Dominuspotens in bello (Psal. XXIII, 8).","prev":{"citation":"Epistolae 2.9","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.9"},"next":{"citation":"Epistolae 2.11","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.11"},"credit":{"text":"Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}