{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.12.22-31","citation":"Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2.12.22-31","ref":"2.12.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.22.md","author":{"name":"Capreolus Carthaginensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"ubi opus fuit naturam creatoris a creatura discernere, videte qualiter pro nobis pietas divina vigilavit. Vade, inquit, ad fratres meos, et die eis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum; ad Deum meum et ad Deum vestrum: Ecce bic evidenter ipsius Domini, id est Dei et hominis, a famulorum suorum persona distinguitur, et a natura vocatio separatur. Quamvis enim id quod mandatur, jam amicis mandetur et fratribus: ostenditur tamen quid Domino debeatur, quid servis cæteris tribuatur. Potuit namque dicere, Ascendo ad Patrem nostrum, et ad Deum nostrum; quia multum distat inter dominationem et conditionem, inter generationem et adoptionem, inter substantiam et gratiam. Ideoqae hic non permixte nec passim dicitur, Ascendo ad Patrem nostrum et ad Deum nostrum: sed ad Patrem meum et patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum. Aliter enim illi Deus pater est, aliter nobis. IMum siquidem natura co;cquat, misericordia humiliat: nos vero natura prosternit, misericordia erigit. Hoc enim egit ista divina humanitas et humana divinitas, tali ac tanto miraculo, ut bujusmodi gratiam indigna mortalium meruisset iufirmitas.","prev":{"citation":"Epistolae 2.12.1-21","label":"2.12.1 to 2.12.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.1"},"next":{"citation":"Epistolae 2.13","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.13"},"credit":{"text":"Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}