{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.2","citation":"Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2.2","ref":"2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.2.md","author":{"name":"Capreolus Carthaginensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"II. Quamvis igitur Christianis et devotis mentibus ipsa universalis Ecclesiæ auctoritas plene sufficiat, nec vestra, quantum missus a vobis sermo perdocuit, in hac causa minor videatur assertio: ne tamen ego quoque petitioni atque interrogationi sanctæ necessarium videar negare responsum, unam veramque doctrinam hanc esse confitemur, quam evangelica tenet ac tradit antiquitas. Id est: Dei Filium, Deum verum, et bominem verum, unius prorsus atque inscparabilis esse personæ: nec sicut in aliis patriarchis, prophetis, apostolis, cæterisque sanctis et præclarissimis viris habitavit aut habitat Deus, ita in Chrislum Jesum divinam illam plenitudinem velut extrinsecns credimus advenisse; sed proprio quodam atque ineffabili modo, Filium Dei etiam filium hominis factum: ut qui ingenita Patris substantia unigenitus permanebat ac permanet, mirabiliter suscepto homine, fieret primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29): et qui erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, Verbum caro fieret et habitaret in nobis (Joan. I, I, 14). Ex quo igitur mysterium quod absconditum fuit a sæculis (Col. I, 26) in Deo, coepit per angelum in utcro virginis operari, atque in ea sanctus Spiritus supervenit, et illi virtus Allissimi obumbravit (Luc. I, 35); Deus in homine nasci dignatus est, qui semper erat, ut homo nasceretur, qualis ante non fuerat. Qui enim sine matre in cœlis æterne genitus, ipse in terris sine patre in utero virginis homo de Spiritu sancto creatus est. Et ideo in Christo Jesu separari vel subdividi Dei hominisque nullo modo credimus posse personam: ne non jam in divinitate Triuitas, sed quaternitas numeretur.","prev":{"citation":"Epistolae 2.1","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.1"},"next":{"citation":"Epistolae 2.3","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.3"},"credit":{"text":"Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}