{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.9","citation":"Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2.9","ref":"2.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.9.md","author":{"name":"Capreolus Carthaginensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"IX. Quaero quemadmodum: non aliter quam nascendo, patiendo, moriendo, resurgendo atque in coelum ascendendo? Quæro etiam quod sit mysterium reconciliationis nostrae? Num aliud quam sacrificium quod per suum sanguinem summus sacerdos obtulit Christus' Videamus ergo utrumnam solus homo perfecerit: quoniam, sicut illi putant, Deus ab eo in passione discessit. Sed huic opinioni Paulus apostolus evidentissime contradicit: Deus, inquit, erat in Christo. Erat in Christo, non discesserat a Christo. Deus erat in Christo, mundum reconciliana sibi. Quemadmodum reconcilians? non reputans illis delicta eorum. An forte hoc stultis placet, ut per hominem tantum fiat remissio peccatorum? Quod cum etiam Judæi respuerent dicendo: Blasphemat: quia potest dimittere peccata, nisi solus Deus (Marc. n, 7) i ipse Dominus, Dei hominisque Filius, volens manifestare incredulis non esse solum hominem quem videbant, sed Deum etiam in quem credere contemnehant, et potestatem divinam homini quoque propter unitatem personæ ejus ac præsentiæ contributam evidenter ostendere: Ut sciatis, ait, quoniam potestatem habet filius hominis super terram dimittere peccata, tunc dixit paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Matth. IX, 6). Ita Deus cl homo, unus et verus animarum corporumque salvator, et exteriorem hominem morbo carnali, et interiorem peccati onere levavit. Deus ergo erat in Christomundum reconcilians sibi: nusquam et nunquam deserens hominem, quem propria dignatione, nulla prorsus necessitate, suscepit.","prev":{"citation":"Epistolae 2.8","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.8"},"next":{"citation":"Epistolae 2.10","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.10"},"credit":{"text":"Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}