{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aphorismi botanici 153","citation":"Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/153.md","author":{"name":"Carl A. Agardh","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh"},"work":{"title":"Aphorismi botanici","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Funiculus umbilicalis adest in utrisque, sed nostra sententia non est is, qui vulgo ita dicitur; placenta enim vera (non receptaculum seminum) est cotyledon in illis, endospermium in his, funiculusque umbilicalis est generatim petiolus cotyledonis, & in his filum plantulam atque endos permium conjungens, in Liliaceis saepe longissimum. Placenta enim & funiculus umbilicalis. intra, non extra, ovum formatur. Haec omnia vocabula itaque significatione mutanda, nisi res falsis notionibus exprimere velimus. Nostra vero sententia, ut speramus, a natura confirmata, rite intellecta & assumta, statim controversiae & dubia plurima nondum sublata solventur. Sic illa anomalia evanescit, Alismaceas solas inter cryptocotyledoneas perispermio carere, cum nulla quotquot nobis examinare licuit, exceptis Scitamineis, perispermio gaudent, sed hoc praecipue phanerocotyledoneis proprium sit. Sic explicatur, quare corculum cum sic dicto perispermio in cryptocotyledoneis cohaereat, in phanerocotyledoncis contra liberum sit, cum duo omnino diversa organa sunt. Sic tollitur dubium de loco Nymphaeacearum in systemate, cum corculum endospermio suo annexum sit, neque liberum, ut in ceteris phanerocotyledoneis, ideoque ad cryptocotyledoneas abire debent. Sic de cotyledone vero Graminearum controversia tollitur, quae omnes fore Botanicos nostri temporis in diversas sententias traxit, cum nec vagina (sec. Richard), nec scutellum *) (sec. Treviranum, Caertnerum, Jussieu), nec foliui“ primarium (sec. Linnaeum) est cotyledon, sed ipsa massa farinacea in grano inclusa. Sic anomalia phanerocotyledonearum (v. c. Cus*) De officio scutelli Graminearum ex nostra sCBtentia, suo loco disseremus. Cuscutae, Cyclaminis), absque cotyledonibus germinantian, non ideo eas ad cryptocotyledoneas transfert, cum corculum earum liberum in perispermio vero includitur, vel ante maturitatem inclusum fuit. Sic Tropeolum ob rostellum vaginatum & cotyledones concretas non ideo cryptocotyledoneum, nec Cycadeae, etsi corculum earum in vagina biloba includitur ob hanc solam rationem ad phanerocotyledoneas trahi possunt. 177. Cryptocotyledoneas in 5 classes disponimus, Macropodas (aquaticas), Spadicinas (spadice), Glumifloras (perigonio glumaceo), Lillifloras (corolla vera regulari), & Gynandras (corolla irregulari supera instructas).","prev":{"citation":"Aphorismi botanici 152","label":"I1I. CRYPTOCOTYLEDONEAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/152"},"next":{"citation":"Aphorismi botanici 154","label":"PRIMA CLASSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/154"},"credit":{"text":"Carl A. Agardh, Aphorismi botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}