{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Aphorismi botanici 257","citation":"Carl A. Agardh, Aphorismi botanici 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/257.md","author":{"name":"Carl A. Agardh","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh"},"work":{"title":"Aphorismi botanici","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Singula genera hic illic etiam aberrant, praecipue vero Nageja, cujus semina perispermio instructa esse dicuntur; Comptonia, quae a Sprengelio ad Coniferas rejicitur, tamen potius Myriceis adnumeranda, et Jaglans, quae a Juesieuo Terebinthaceis refertur. Liquidambarem Coniferis magis quam Amentaceis affinem judicavit Linnaeus. 271. Plantae, zonae temperatae et frigidioris incolae, sylvas pleraeque formantes, ibique memo rabiles magnitudine (Quercus, Fagi, Castaneae), vel ambulaera et nemora fronde pulchra ornantes (Platonus. Populus fastigiata, Betula pendula, Salix Babylonica) Ad viiam servandam incolis utiles, et saepe necessariae, ut ligno suo tignario Quercus plures species, Alnus ete.; vel utensilibus, Bctulae, Alnus, Fuglans, Corylus Colurna, Quercus, Carpinus; vel saltim igni nutriendo idoneo fere omnes. In aliis etiam artibus ceterum perutiles; ut in coriaria fere omnes, copia principii scytogenici omnium partium, quod insuper varia insecta pungendo maturant et colligunt (in Quercu Infectoria et Aegilope); in tinctoria egregie inservit corfex et interdum folia plurium, imprimis Orercus tinctoriae; specie ceterum Cocci in Quercu habitante colorem pretiosiorem praebente. Ad pannos texendos lana seminum Salicinarum non omnino spernenda. Cortex suberosus elasticus Quercus suberis utilissimus. Fructus edules fere quicunque majores, plurium specierum Quercus, Mfricae, &eglandis, Ascarinc. Fagi. Coryli, et imprimis Castaneae vescae, e quarum pluribus oleum exprimitur optimum, quod in forma cerae ex ipsis fructibus Myricae exstillut. Suceus vernalis potabilis et in optimum vinum fermentatione mutandus (Bctulae, Quercus prinos ete. ) Minoris momenti in medicina esse videntur, tamen vi adstringente corticis plurimae ut tonicae laudatae, quae vis in uglandis speciebus vexicatoria sit. Quaedam balsamicae unt et aromaticae, ut. solia Myricae, Juglandis regiae, gemmae Populi balsamiferae, ipse cortex Liqvidambaris (unde Ambra et Storax liquida), et tandem lignum Shoreae Robustae, quae optimam et pretiosissimam producit camphoram Sumatrensem.","prev":{"citation":"Aphorismi botanici 252","label":"LXIII. AMENTACEAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/252"},"next":{"citation":"Aphorismi botanici 258","label":"LXIV. CONIFERAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-a-agardh/aphorismi-botanici/258"},"credit":{"text":"Carl A. Agardh, Aphorismi botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}