{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 1 38","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/38.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Alia rursus individua instar Caprificorum verno tempore grossos producunt, qui, farinam emittentes, immaturi cadunt; tempore vero autumnali alios iterum edunt grossos, sed pistillis impletos, qui vere proxime insequente primum maturescunt. Hi igitur posteriores Pontederae sunt species Erinosyces, re ipsa tamen nihil aliud quam ANDROGYNAE. Reperiuntur forsan aliae Ficus, quae in uno eodemque receptaculo & quidem undique in cavitate sua flosculos femineos, atque in ima parte intra suas squamas flosculos fovent masculos, si fides Descriptioni, figurisque de la Hire in actis paris. 1712. p. 278. t. 15. habenda: rarissime tamen has existere exinde concludo, cum nullus alius huc usque eos accurate delineaverit, nec in nostris habeantur hortis, nec unquam in aspectum vel Cel. Praesidis vel nostrum venerint; si autem revera dentur, eas HERMAPHRODITAS esse diceremus. CAPRIFICATIO est methodus, quam veteres in Ficus plantatione ab antiquissimis inde temporibus adhibuerunt, & quae adhuc in Aegeis aliisque insulis Graecis quovis anno viget. Hujus mentionem Plinius, Theophrastus, Suidas h), Plutarchus i), aliique Patres faciunt; quorum autem PLINIUS maxih) Caprifici fructum ad domesticos sicuum fructus suspendunt, & illi qui vocantur Psenes i, e. ficarii culices ex ipsis migrantes in grossos, efficiunt, ut hi ad justam maturitatem proveniant. Suid. 103. 7. i) Caprifici sylvestris fructus, si alligetur hortensi sicui, non sinit fructum hujus defluere. Plutarch. 2. 700. me accuratam reliquit descriptionem lib. XV. 19.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 37","label":"VI. FRUCTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/37"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 39","label":"VI. FRUCTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/39"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}