{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 1 39","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/39.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Caprificus, inquit, vocatur e sylvestri genere Ficus nunquam maturescens, sed quod ipsa non habet aliis tribuens, quoniam est naturalis caussarum transitus atque e putrescentibus identidem generatur aliquid. Ergo Culices parit. Hi fraudati alimento in matre, putri ejus tabe, ad cognatam volant, morsuque Ficorum crebro, h. e. avidiore pastu aperientes ora earum, atque ita penetrantes, intus solem primo secum inducunt, cerealesque auras immittunt foribus apertis, mox lacteum humorem, h. e. infantiam pomi absumunt, quod fit & sponte, ideoque ficetis caprificus praemittitur ad rationem venti, flatus evolantes in Ficus ferat. Inde repertum, ut allatae quoque aliunde & inter se colligatae injicerentur Fico; quod in macro solo & aquilinio non desideratur, quoniam sponte arescunt loci situ, rimasque eadem, quae culicum opera, caussa perficit, nec non ubi multus pulvis, quod evenit maxime frequenti via apposita. Namque & pulveri vis siccandi succumque lactis absorbendi, quae ratio pulvere & caprificatione hoc quoque praestat, ne decidant, absumto humore tenero & cum quadam fragilitate ponderoso. Et IOH. BAUHINUS veterum de caprificatione sententias sic brevibus comprehendit t. 1. p. 135. E putrescente caprifici fructu Culices geniti in urbanae fructus evolant, eosque morsu aperientes superfluam humiditatem depascuntur, radiosque una solares intromittunt, adeoque non tantum impediunt, ne decidant, sed & earundem concoctionem promovent & accelerant. Hinc, inquit Plinius, ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut flatus evolantes culices in ficus ferat. E Recentioribus, quantum nobis innotuit, unicus censetur TOURNEFORTIUS, qui iter per orientales regiones faciens, hanc caprificationem in insulis Archipelagi ipse accuratius contuitus est; id quod testantur tam ejus iter in orientem p. 338.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 38","label":"VI. FRUCTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/38"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 40","label":"VI. FRUCTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/40"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}