{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 1 44","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/44.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"IX. LOCUS. Equidem hodie Ficus interdum sylvestres in Italia, Hispania & Gallia Narbonensi crescunt in locis montanis editis & vetustis muris. Esse vero Ficum ex Asia in Europam translatam, narrat Plin. XV. 19. Ficum in Albense rus e Syria intulit L. Vitellus, qui postea Censor fuit, cum legatus in ea provincia esset novissimis Tiberii Caesaris temporibus. Hoc autem tantummodo de varietatibus quibusdam intelligendum est, quoniam illius aevi homines Ficus quasi notissimae cujusdam rei mentionem faciunt. Jam vero de ea nostri undique gloriantur horti, nisi, uti in hyperboreis nostris regionibus fieri solet, vim frigoris aegre sustinentes Ficus, in hypocausta sua recipere possessores cogantur. X. OFFICINALIA. Fructus hic nondum maturus dicitur Grossus; prorsus vero maturus, vocatur proprie Ficus; fructus autem siccati Ficus passae, vel, in pharmacopoliis Caricae audiunt. Hae vel solis vel furni calore siccari solent: quae vero modo posteriori, in Insulis Graeciae usurpato, arefactae sunt o), gustatu adeo non sunt jucundae ac priores, quas aestus siccavit solis. Adfe9) Ne scilicet Larvae Tenthredinum ficariorum fructum cosumant. Adferuntur ficus in officinas nostras e Gallia, Hispania, Oriente; & harum diversae in pharmacopoliis prostant species.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 43","label":"VI. FRUCTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/43"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 45","label":"IX. LOCUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/45"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}