{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 1 486","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 486","ref":"486","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/486","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/486.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Mihi vero, qui interpretem qualemcunque muneris Grilliani agere volui, illa licet felicitas non obtigerit, ut, quod optassem, in ipso Solo Surinamensi, coram, ejus animalia cognoscere potuerim, gavisus tamen magnopere sum, quod in materia tam nobili juveniles ingenii vires periclitari mihi datum fuerit, spe plenus, nec ingratam, nec inutilem erudito orbi meam operam fore, maxime cum non trita & vulgaria tractet, sed illa praecipue, quae & animadversionem Curiosorum merentur, & nova incrementa Scientiae nobilissimae addent. Quin etiam nefas duximus, tantum tamque rarum thesaurum, a remotissimo, & in quem vix ulli nostrum penetrabunt, orbe, ad nos devectum, in suis loculis abditum neglectumque turpiter, vel in Palladis arce, jacere. lis parte, colonia, in ora Caribarensi situm est. Originem vocis fluvio cognomini debet, qui in mare septentrionale, quod Americam adluit, (vulgo: Mar del Nort) effunditur. Latitudinis Poli borealis gradui sexto subjacet, Longitudinis vero, a meridiano Observatorii Upsaliensis 78: 40, vel a Primo Meridiano, qui insulam Ferro transit, occidentem versus, 43 gr. cum dimidio. Hinc apparet locum hunc Aequatori admodum propinquum esse, & aequali fere, per integrum annum, dierum noctiumque spatio gaudere, Nihilominus tamen temperie aëris mitiori terra fruitur, refrigerante vicino aequore immodicum aestum, qui regiones alias eidem coelo subjectas adurere solet. cere. Ceterum, B. L. me finem scias obtinuisse meum, si tam exiguae nostri ingenii scintillulae plenam aliis lampada in stadio tam ingenti decurrendo, accenderint. Classis I.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 485","label":"SURINAMENSIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/485","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/485"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 487","label":"QUADRUPEDIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/487"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}