{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 1 492","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 492","ref":"492","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/492","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/492.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Squamae autem ubi albae sunt, in apicibus extremis punctulis nigrescentibus, ad dorsum maxime, disperguntur. Esse autem cum illo eundem, liquido constat. Licet enim squamae caput inter & anum jacentes, in hoc nostro ducentae tantum & viginti quinque numerentur, cum in Musei Principis angue circiter ducentae & quadraginta habeantur, squamae tamen subcaudales eaedem totidemque, puta tredecim sunt, ne deficiente quidem unica vel superante. ALIO, minore quidem, at aequaliter atro, squa7 In mae abdominales ducentae & triginta, caudales vero tredecim inveniebantur. 8 In ALIO itidem illae omnino ducentae & triginta, hae vero tredecim existebant. Ut Amphisbaenae, ita huic quoque oculi minutissimi, & visui vix obvii sunt. Cauda vix digitum transversum longa est, & admodum obtusa, corpore toto sesquipedem aequante Nulla fasciarum colore insignium, totum corpus ambit, omnibus sub abdomine interruptis, unica & prima illa excepta, quae caput cingit. Haud difficulter hic anguis, ob cylindraceam suam formam, a reliquis dignoscitur. 9 COLUBER scutis abdominalibus CCL, squamis caudalibus XXXV. Amphib. Gyllenborg. Magnitudo, color, omnia ut in Gyllenborgiano, sed scuta abdominalia circiter ducenta & quadraginta octo. COLUBER scutis abdominalibus CXIX, squamis caudalibus CX. Anguiculus Surinamensis cyaneus. Seb. thes. 2. Serpens est bipedalis, trunco scilicet pedem unum cum semisse longo; Cauda pedem dimidium. Totum animalculum supra saturate caeruleum & immaculatum est, subtus vero pallide vireLatera parum compressa & abdomen scens. subtus maxime planum. Hinc versus ventrem utrinque angulatum.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 491","label":"CAPUT supra griseo-fuscum, uti & dorsum, quod","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/491"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 1 493","label":"CAPUT parvum, ovatum tectum supra squamis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/493"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}