{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 10 33","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/33.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Laeta haec omnia sunt, ut nec minus id auspicatum, quod, qui toties Reverendissimis ProCancellariis nostris supplicare necessum habemus, adeo praesentem opem semper experiamur Eminentissimi Regni Sueciae Archi-Episcopi, Domini Doctoris HENRICI BENZELII, qui Maecenas noster, uti patrocinium, quod nobis indulserant decessores illius & Germani candoris Fratres, continuat, ita nos quoque eundem erga illum ac istos animum gerimus, nisi forte paullo solicitiorem, quum ille, Fratrum ultimus, idem nobis sit, quod, quam sacram vocant, navigantibus ancora. Illud vero immensum laetor, quod mihi adeo felici esse contigat, ut, dum ad hanc Academiam mihi merendum fuit, Cancellarium colam, Regiam Celsitudinem, Serenissimum Principem Regni Sueciae Haereditarium, ADOLPHUM FRIDERICUM, cui honori, per tria, quae fere numeravere Upsalienses Camenae, secula nihil par, nihilque secundum contigit unquam. Est hoc, si quidpiam unquam fuit, gloriosum, quod nostri tutelam regalibus curis Princeps hic clementissimus inserere dignetur; quod, dum alibi Princeps hic Pater dici amet, quod nobis, ut in numerosa aulicorum stipante turba admittamur, sufficiat, Upsaliensis Academiae membra esse; immo vero nunquam admirari satis possumus, quod Qui tot alia obeunda habet Princeps Magnanimus, ita nostri cuiam agat, ac si nobis totus vacaret, & ita solicite quaevis InTom. X.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 10 32","label":"PROGRAMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/32"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 10 34","label":"PROGRAMMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/34"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}