{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 187","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/187.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Aliae, quae in caule perenni nascuntur, solis foliis gravidae sunt; ut in Alno, ubi flores & feminei & masculini minime e gemma emergunt, sed nudi prodeunt. 4. Aliae plantae promunt ex aliis gemmis folia, ex aliis vero flores masculinos & femininos: ut Populi & nonnullae Salices. 5. Aliae proferunt folia & flores femineos e gemma, flores vero masculos nunquam intrà gemmam includunt: ut Corylus, Carpinus Betula. 6. Aliae vero contraria ratione e gemma emittunt flores masculos cum foliis; flores autem femineos in cono nudo & gemma destituto ostendunt: ut Pinus. 7. Aliae intra gemmas proprias flores hermaphroditos, intra alias vero foliosas: ut Daphne, Vlmus. Amygdalus, Persica. 8. Pleraeque gemmae folia & flores intra eandem gemmam recondunt; cum vero flos simul ac folia latent intra gemmam, crassior & magis gibba evadit, unde & Hortulani copiam fructus sequenjunctissimus, D. Laur. Montin, in summis alpibus Lapponiae, Pedicularem Fl. Suec. 508. gaudentem gemma, sub terra latitante, sequenti anno plantam paritura, in qua caulis, folia & flores cum calyce, corolla, staminibus & pistillo deprehendebantur, exemplo sane singuleri. Pari ferę ratione & ego in Hepatica Fl. Succ. 445. flores & folia cum omnibus partibus fructificationis, hoc autumno 1749, in gemma inclusa vidi, quae prodibunt futuro quentis anni in arboribus pomiferis & drupiferis praesagiunt, quamquam minus vere, quum gemmae indicent saltem flores copiosos, quos non ita certe fructus subsequuntur. Hybernacula re ipsa sunt Gemmae, quum custodiant tenellam herbam ab aëris saevitia per hyemem. Hinc est, quod Summus Conditor gemmas plerisque arboribus extra Tropicos sponte crescentibus, vel potius Regionibus frigidis nascentibus concessit; contra vero regionum calidarum arboribus gemmas plerumque denegavit. Observavi enim haud paucas in horto Academico, quae patriam agnoscunt calidiorem, gemmis omnino destitutas, & nonnullas quoque, pauciores licet, e frigidis regionibus; quarum catalogum heic sisto: ex. gr. Erythrina Citrus Rhus Asclepias Nerium Alaternus Medicago frut Mimosae Frangula ( Paliurus Jatropha Bahobab Gleditsia Cassiae Hibisci Malpighia Lavaterae Tamarix Gerania Ruta Anagyris Hedera Justicia Erica Cupressus Thuya Solana exotic. Petiveria Viburnum Sabina Philadelphus Perestia","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 186","label":"ARBORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/186"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 188","label":"ARBORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/188"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}