{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 19","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/19.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"ALAE multis seminibus datae sunt, quarum auxilio longe a matre evolant, & saepe totam regionem peragrant; Alae autem hae vel pappo constant, ut in plantis plerisque compositis, vel membrana, ut in Betula, Alno, Fraxino &c. Hinc silvae, incendio vel alio modo consumtae, novis plantis brevi disseminatis denuo impleri possunt, quae alias steriles campos haberent. ELASTICITATE notabili multi fructus gaudent, vi cujus, matura pericarpia, semina longe projiciunt, ut Oxalis, Euphorbiae, Phyllanthus, Dictamnus. HISPIDA & hamis quasi instructa sunt alia semina aut pericarpia; hinc ejusmodi semina praetereuntibus animalibus adhaerere possunt, iisque mediantibus usque ad eorum cubilia duci, ubi & seruntur & stercorantur, mira naturae cura, quare etjam horum seminum plantae crescunt, ubi aliae recusant, ut Cynoglossum, Agrimonia &c. BACCAE & pericarpia dantur in plurimis plantis a natura in alimentum animalibus concessa, ea vero conditione, ut dum pulpam edunt, semina deinceps serant; nam cum baccarum pulpam devorant, semina aut simul dispergunt, aut deglutita duplici deinde foenore reddunt, quoniam, si integra ventriculum intrant, illaesa semper exeunt. Hinc non mirum, quod, si recenti fimo vel stercore non putrefacto saturetur ager, simul cum frumento sato variae aliae excrescant plantae, quae agricolis molestiam facescunt.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 18","label":"REGNUM VEGETABILE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/18"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 20","label":"REGNUM VEGETABILE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/20"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}