{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 2","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/2.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Qui vel maxime ad ea animum advertit, quae in Globo nostro Terraqueò occurrunt, is ultro fateatur, necesse est, omnia & singula ea serie & nexu inter se esse ordinata, ut ad eundem finem ultimum collineent. Huic vero fini ingens finium intermediorum subservit cohors. Sed cum nostri instituti non ferat ratio omnes illos perlustrare fines, heic tantum occupabimur in iis afferendis, quae rerum concernunt naturalium conservationem. Ut itaque continuata serie Res Naturales perdurent, sapientia Summi Numinis ordinavit, ut pro novis individuis producendis perpetuo laborarent omnia viventia, & omnia Naturalia ad cujuscunque speciei conservationem auxiliatrices sibi invicem porrigerent manus, atque demum unius interitus & destructio, alterius restitutioni semper inserviret. En argumentum quo nihil potest esse illustrius, nec adeo quidquam dignius, in quo laboriosorum hominum industria desudet, subactioraque ingenia suas vires periclitentur. Quum vero nos, utpote tenuitatis nostrae probe conscios, haud fugiat, rem esse arduam suoque pondere graviorem, quam cui ferendo debiles nostri humeri pares sint, quippe cui rimandae ne solertissimorum quidem virorum ex perientia sufficiat, & quam discutiendam ingentia non possent exhaurire volumina; in animum induximus, summa tantum ejus capita leviter attingere, id, quantum fieri possit, praestituri, ut quidquid circa rerum propogationem, conservationem & destructionem in triplici naturae regno curiosius obvenerit, scituque dignius, & quod quorumvis perspicaciae non obvium nostra Minerva judicaverit, id erudito orbi proponemus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/iv"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/3"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}