{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 231","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/231.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Etenim nulla per totum orbem planta in universum est venenosa, sed omnia bona iunt, quae a Creatore ducunt originem. Medici monent saepius hanc vel illam herbam pestiferam, idque ideo, quod particulae sint asperiores, quae lacerant fibras aut pervertunt humores. Sed omnia haec respective dicuntur ad speciem animalium e. g. Euphorbia Fl. 436. lacteum habet humorem, qui cutem nostram in vesiculas elevat, fibrasque nostras corrumpit, hanc ideo venenatam nuncupamus: Phalaena autem Fn. 825. est Insectum, quod unice fere & solum hac herba vescitur, eamque sapore & alimento praefert cunctis aliis, cum inde optime valeat. Sic animal unum venenum sibi mortiferum relinquit alteri, quod inde lautissime pascitur. CICUTA Vacca moritur, Capra vero eam adpetit avide. ACONITUM Capram necat, non Equum; AMYGDALAE AMARAE Canem perimunt, non Hominem. PETROSELINUM Passeres interficit, non Suem; PIPER Suibus lethale est, non Gallinis; Ita suum cuique est tributum. nimalia gustu & odoratu a noxiis utilia discernunt. Juniora hos sensus habent fortiores, hinc magis herbas noxias a salutaribus seligunt. Venter inanis animantia saepe impellit ad plura consumenda, quam quae ipsis sunt adsignata. Quod si hoc pacto se laesa sentiant, curatius cavent in posterum & aliquam quasi experientiam adquirunt. E. g. Aconitum, quod prope Fahlunam crescit, plerumque ab omnibus animalibus his locis adsuetis relinquitur; sed si peregrinum pecus eo accesserit & hoc vegetabile offendat, audet plerumque exinde nimis magnum assumere bolum; qua propter etjam plerumque moritur. Pecora tantum in planitie Scaniae aut Westrogothiae educata, dysenteriam communiter incurrunt, ubi in silvestria deveniunt loca, ex eo, quod eas devorent herbas, quas sueta animalia vitare didicerunt.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 230","label":"SVECUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/230"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 232","label":"SVECUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/232"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}