{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 298","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 298","ref":"298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/298.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"PISI semen proferamus exempli loco quod, immitsi in aquam tepidam, vel humum madidam tatur, ita tumere incipit, ut Membranae rumpantur dum ambo Cotyledones intumescant, qui cum parvo Corculo connexi sunt, cujus exterior muero in terram descendit, ut ex illo fiat Radix, interior autem Plumula, aqua excrescit Herba dudum in foliola divisa esse videtur. COTYLEDONES succum haurire debere, ejusque ope teneram nutriri plantulam, luculenter videmus, quia si Cotyledones arescant, arescit etjam ipse Embryo plantae. Est itaque officium Cotyledonum, sufficienti humore Embryonem plantae beare, ne arescat atque emoriatur. De cetero conservant Cotyledones plantulam illam seminalem, sive Plumulam, quamdiu in semine suo latet, a calore frigoreque, non aliter ac Gemmae arborum vel Bulbi radicum; Quod luculenter in Ceratocarpo videri potest, ubi Embryo semini suo inclusus est, & totum semen, membrana sua cinctum, quasi in humore natat, ne aestate, humore privatum, exsiccetur. Ex dictis (§. VIII. ) eam de seminibus animo formamus notionem, omnia nempe suos possidere Cotyledones, qui primum humorem plantae addent, illamque ab injuriis aëris defendant; Sic cotyledones ne arescant, solida texit membrana, summus & prudentissimus Opifex. Haec sententia in caussa fuit, quod semina in Muscis visa non fuerint. Musci omnes eandem habent proprietatem ac Anastatica s. Rosa de Hiericho, quod nempe constringuntur cum arescant, quam primum autem aqua imbuuntur, statim expanduntur; Quid?","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 297","label":"TABULA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/297"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 299","label":"TABULA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/299"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}