{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 36","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/36.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"hoc cuilibet determinato ovorum numero, natura eo magis recedere vetat, quod si quis avibus aliquoties ova, quae ad incubanda posuerunt, eripiat, amissis mox totidem alia substituant, ut de Hirundine, Anatibus & Passeribus observatum est. §. XIV. Conservatio. Conservatio propagationem excipit; Illa vero inprimis in tenera aetate elucet, dum pulli adhuc ipsi vitae suae sustentationi providere nequeunt. Factum scilicet est, ut parentes vel ferocissimae insigni tangantur σοργη sive amoris senerga prolem enixam, & alimenti, custodiae & conservationis earum curam agant, idque secundum lelegem non fictam, sed ab ipso naturae Domino latam. QUADRUPEDIA tamdiu tenero foetui ubera praebent, & liquore, lacte chyloso sustentant, quo ad viscera ejus solidiori cibo digerendo paria, & dentes cibo masticando apti evadant. Immo amor eorum erga pullos eousque sese extendit, ut omnia, quae perniciem & detrimentum illis minitantur, omni nisu propellant. Ovis, quae binos uno partu peperit agnos, non ad ubera admittit unum, nisi simul adsit & sugat alter, ne unus fame pereat, dum alter optime alitur. AVES nidos artificiosissime struunt, eosque quam possunt mollissime substernunt, ne ova aliquo modo laedantur. Nec illos promiscue omnibus in locis condunt, sed illa tantum eligunt, in quibus optime contra hostium insultus quietae latere possunt. Pendulinus Act. Bonon. vol. 2.) nidum ex fibris plantarum emarcidarum, & pappo seminum Populi componit, quem ramo alicujus arboris, super aquam pendenti, affigit, ne ab aliquo attingatur. Colymbus Fn. 123 super ipsam aquam inter scirpos natantem nidum collocat. Plura exempla sciens praetereo. Ova deinde tanta patientia incubant aves, ut multae inedia perire, quam illa, cibum quaesiturae, periculo exponere malint. Corvus & Cornices masculi cibum incubationis tempore feminis apportant.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 35","label":"REGNUM ANIMALE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/35"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 37","label":"REGNUM ANIMALE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/37"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}