{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 372","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 372","ref":"372","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/372","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/372.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Videtur quidem difficultas quaedam modi hujus objici successui, dum eadem saepe vegetabilia & sapida & olida sunt, & quod actio eorum in fibras musculares & nerveas non rite distincta fuerit, sed solverit hosce nodos moratrices D: PRAESES in libro supra laudato, adeoque nil est, de quo queratur. §. IV. Quae ab hominibus ingeruntur, vel Alimentorum veniunt titulo, miscela liquorum corpo ris & actione viscerum subigenda, ut in naturam fluidorum corporis abeant; vel Toxica sunt, quae notabilem mutationem status praesentis a pristino inducunt. Quod sine destructione functionum corpus mutat, Medicamentum audit; quod vero laedit functiones, motusque salutares subvertit ac destruit, Venenum nuncupatur. Sed limites horum valde affines videntur, & saepe tantum gradu ac dosi differunt, ita ut alimentum salubre medicamentum evadere possit, & medicamentum veneni atrocissimi induere queat naturam. Nihilominus agit quodvis medicamentum pro ratione qualitatum (*), ut tamen limitibus coërceatur suis, Medici est dosin determinare. Leges de actione medicamentorum, quas Nobiliss. D. PRAESES in Philosophia sua Botanica p. 285. §. 363. orbi erudito communicare dignatus (*) Medicamenta agere pro ratione Qualitatum & saporum nec quoad salia diversissima, patet mani estissime in fructibus e, gr Pyriigrossos tenellus est erudus insipidus oleraceus; immarurus adultior austerus, ut vix gustari poterit; si vero hic coquatur fit acidus refrigerans; at vero maturus dulcissimus svavissimus alimentaris; si vero putr seat evadit amarus nauscosus venenatus; attamen ex eadem materia, iisdem principiis, mutato solum sapido. tus est, quaeque nobis fundamenti loco inserviunt, hic adferre lubet. agunt & Solida in Fluida","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 371-3","label":"ACIDUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/371-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/371-3"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 373","label":"SAPIDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/373"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}