{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 396","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 396","ref":"396","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/396","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/396.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Atque pauci exacte norunt Monoculum, cujus cornua mira forma longe superant omnia alia, quippe quae ramosa sunt ut manus digiti, expansa velut brachia, eaque in aqua agitat animal ut huc illucque moveatur. 10. Miramur Elephantis magnam longamque proboseidem, non attenti ad Curculionis (446) praelongum rostrum, instar cornu durum, atque in extremitate parvo hians ore. Qui ex Indiis redeunt occidentalibus, referunt de quadrupede Myrmecophaga dicto, quod dentes non habet, verum protensa linNescimus autem gva attrahit & imbibit formicas. Papilionis linguam in modum spirae contortam esse; & Culicem (1110) lingva sua pungere ut acu, ac sugere ut antlia. 11. Horremus ad aspectum rictus frementis Leonis rapacisque Lamiae; sed non spectamus Libellulae (770) excarnes & multiplices mandibulas, quae longe magis funestae sunt Insectorum vulgo, quam Leo in deserto, aut Lamia in Oceano. Nam crudele animal arripit Insecta omnia praetervehentia, eorumque crura uno morsu dividit. Miramur Leporis & Sciuri celeres cursus, sed dedignamur considerare saltus Pulicis aut Locustae saltatorios gressus crucis in modum, aut Tipulae (684) choreas super aquam siccis pedibus, aut Dytisci (572) leves orbes, aut Elateris subsultus dorsales, aut Hemerobii tripudia, aut Aranei (1237) excursionem horizontalem ex pariete, cum Muscam venatur, ejusque horizontalem reditum cum praeda potitus sua despicit casus & pericula. 12. Spectate magnas, elegantes, pictas, variegatasque alas Papilionis, tectas squamis imbricatis, exiguis. His in altum levatur toto die, provocatque sublimes avium volatus, & superbam Pavonis caudam; Atqui quatuor habet. Tot natura nulli dedit avium. Quae volucris didicit alarum motu pipere ut Culex, (1116) susurrare ut Bombylius, aut alis acute tremere ut Locusta in collibus (625) Acrigoneus (622) in lucis, Cicada (639 in vallibus, Gryllotalpa (619) sub humo & Gryllus (620) foci incola? Quae portat alas suas adeo verticaliter ut Papilio, adeo horizontaliter ut Tipula, adeo demissas ut Phalaena? Quae recondit alas vaginulis adeo elegantibus, ut Cantharis, aut adeo delicate complicat, ut Forficula (599)? 13. Curiosa est Apis oeconomia. Una feminaquam regem vocant, a tot maribus seu Fucis amatur, quos ipsa comprimit. Haec una est omnium pulcriotis sexus, cui Creator Opt. Max.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 395","label":"VIVITUR INGENIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/395"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 397","label":"VIVITUR INGENIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/397"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}