{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 402","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 402","ref":"402","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/402","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/402.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Si videas sub aqua jacentem, credes putrefactum esse ramulum, non viventem vespertinam muscam. 34. En viridem Cassidam (377) & collo compressam Chrysomeiam (425) quae personatae incedunt, proprio stercore obductae, ne agnoscant aves. Parvae Cicadae (636) sua se tegunt spuma. Quis vero non rideret Cimicem curvirostrem (647), totum corpus tectum quisquiliis omnis generis, qui quo lateat melius gressus variat, tantoque fastu spurcior araneâ evadit qui formosum erat insectum. 35. Video Phalaenam (893) aulaeorum amicam aut destructorem potius, viventem & enutritam in tegmine ex subtilissimis panni filis contexto. Sed dum in fabrica habitaculi sui occupata fuerat, crevit & grandior evasit, quam ut domo sua capiatur. Unde cogitur secare textum, adjungere aliam portionem; quod vix ante exegit opus, quam domuncula sua iterum grandior alteri parti novam laciniam adponere necessum habeat. Sic indies augetur labor, videturque animal Zizyphi saxum volvere. Si ipsi objeceris pannos varie coloratos, incedet pusillus histrio veste variegata. 36. Multi sunt Curculiones, qui ova ponunt in subcutaneis Chenopodii, ubi excluduntur, in vermes abeunt, repentes inter imam & summam foliorum Hi coecas faciunt vias non aliter ac talpa faciem. in terrra, ne aëris injuriis exponantur, avibusque praedae fiant. Ita quoque comparatum est cum Indorum folio ambulante, quo veteres persvadebantur esse in India arbores foliis repentibus vivorum instar animalium. Vermes dictis foliis inclusi, pedes ab una parte extendunt, inceduntque tecti & securi cum habitaculo. 37. Qui arbores inhabitat Coccus (722) arte sua superat Pediculum Balaenae. Ex magna Larva prodit parvum insectum forma & oeconomia mirum. 38. Arenae incola Formica-Leo, (307) vivit sine aqua pauxillo cibi contenta. Terrae se recondit metu avium, & in centro residet parvulae fossae, quam in sicca & volubili arena, in speciem inversi coni formaverat.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 401","label":"VIVITUR INGENIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/401"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 403","label":"VIVITUR INGENIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/403"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}