{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 42","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/42.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Si autem iisdem victitaverint herbis, residuam tamen faciunt aliis nutrimenti partem, cum os singulis non aeque aptum sit ad gramina e terra excerpenda, quo pacto cibus omnibus erit sufficiens. Huc spectat experimentum oeconomicum apud Batavos tritum, ubi sc. g. vaccae pascua habuerunt & non amplius sustentari possunt, ibi 2 Equi, quod sibi sufficit, per aliquot dies inveniunt, & postquam Equis nihil superest, adhuc 4 oves habent de quo sustentari possunt, Sues terrae gremium fodendo, victum comparant & radices succulentas, utpote cibum illis destinatum, quaerunt. Quibusdam arborum folia & fructus in escam constituti ut Bradypo, Sciuro, quos ut facile attingant, pedibus instructi sunt scandentibus. Aquas incolunt, praeter piscium myriades, Castores, Phocae & Lutrae, ut ibi suam habeant sustentationem; qui etjam ideo pedibus posticis dotati sunt natatoriis, eorum vivendi generi, maxime accommodatis. Anserinus totus ordo ut Anates, Mergi &c. in aquis etjam viram transigunt, utpote Insectis aquatilibus, piscibus eorumque ovis (f) victitantes. Quis vero non vidit, si modo parum attendat, quam exacte admirabilis illa rostri, colli, pedum & plumarum fabrica eorum vitae generi re(f) Factum est, ut interdum tum in altis montibus, tum lacunis & fossis varia piscium genera inveniantur, de quorum origine varii in varias abierunt sententias & conjecturas; sed observavit Cl. Gmelinus, quod cum Anates piscium ova deglutiant, quaedam eorum integra intrent & cum alvo exonerato in ejusmodi lacunas demittantur, ubi postea accrescunt pisces pari modo, ut antea cum seminibus, pluntarum fieri. §, VII. vidimus. Omel. Fl. Sib. p. 25.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 41","label":"REGNUM ANIMALE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/41"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 43","label":"REGNUM ANIMALE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/43"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}