{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 423","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 423","ref":"423","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/423","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/423.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Mihi saltem persuasum habeo, novo Doctori Medico pernecessariam esse profectionem per patrium solum, vel ea etjam de caussa, ut proprio Marte vires ac industriam suam medicam, & sic experientiam, sine qua nulla est Medicina, quotidie augeat, artemque, quam profitetur, ad culmem perducat. Contingit enim nostris terris, quod nescio an inter exteros ita crebro fiat, ut vulgus nostrum libenter suis fidat Aesculapiis, & multa frequentia concurrat ad consulendum medicum, quam primum auditum est aliquem, eas in medendi negotio fecisse progressiones, ut artis ejus Doctor evaserit; In multis aliis exterorum saepe juveni Medico vix catulum suum concrederent homines. Hac ratione PRAXIN instituendo visurus estnum pharmaca multum, & quidem invidendis saepenumero encomiis, ab aliis celebrata illum habeant apud aegros effectum, quem in libris practicis non raro venditari persentiscimus. Audiet plurima passim Medicamenta domestica. aliis et jam terris ignota, apud rusticos nostrates usurpari, & tamquam specifica, pretiosissimisque pharmacis praelata celebrari; quippe dum de hisce consulitur, talia secrete ab aegris ingenue revelantur, modo ipse sapiat Medicus; & his, ea, qua par est, uti sciat prudentia. Quid enim famosa illa exotica, quae ex utraque India asportantur, tantoque emuntur pretio, exempli gratia: Sarsaparilla ista Smilacis species; Ipecacuanha anbaLonicerae; Acmella Verbesinae, Contrajerva Dorsteniae & Simoruba Pistaciae species, quae in variis morbis specifica audiunt.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 422","label":"NAVITA DE VENTIS, DE TAURIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/422"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 424","label":"NAVITA DE VENTIS, DE TAURIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/424"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}