{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 433","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 433","ref":"433","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/433","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/433.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Multa hic sunt admirationem omnem super antia: Apparet enim hinc augmenta & accretiones animalium fieri posse absque cerebro & spiritu animali; Non jacere in Ovo omnia futuri foetus rudimenta; praeter plurima alia hinc fluentia Corollaria, quae Physiologis discutienda relinquimus. Rustici nostri in Smolandia & alibi uno ore loquuntur de Verme Gordio, quod si hic secetur in partes infinitas, singulae particulae tamen motu gaudeant & aquis commissae vivant, crescant, capite, trunco & cauda instruantur. Omnes Medici physici, principiis assumtis occaecati ad fabulas Cadmeas & Hydrae Lernaeae relegarunt hanc narrationem, eamque adeo insulsam, naturaeque repugnantem judicarunt, ut ne unico quidem experimento in veritatem ejus inquisiverint; at Recentiorum inventa comprobarunt plurima hoc tompore vera deprehendi, quae olim pro falsis habita fuerunt. Quotidiana experientia docuit Medicos, ejecta licet Taenia ex corpore aegroti per anthelmintica & purgantia, redintegrari tamen morbum, nisi caput & integrum Vermis corpus simul fuerit ejectum; sed quis unquam crediderit posse animal, quod decem aut viginti partes coporis sui amiserit, in integrum restitui & ad pristinam co: poris formam ac perfectionem renovar?? Cancros recuperare amissas chelas ante plures annos didicimus. Dentes juvenum renasci quotidie videmus. Cervorum cornua quotannis decidere, quotannis recrescere, nemo ignorat.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 432","label":"ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/432"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 434","label":"ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/434"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}