{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 453","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 453","ref":"453","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/453","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/453.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Nam semina Alpium matura sunt secuta fluviorum cursum; heic vero, in ripam ejecta, radices egerunt. 75. Maris esse ingentes partes in seminum translatione, plurimis constat indiciis. In Roslagia, & insula Graesoea, in Oelandia, Gotlandia, & littoribus Scanicis variae crescunt plantae peregrinae & Germanicae, quae nondum in Suecia jus civitatis obtinuerunt. Ita Centaurium minus Germanicae est originis, cujus semina ventis in mare projecta undarum vi ad littora Sueciae appulere, ibique exposuere hanc advenam. Mirabar Veronicam foliis ternis Germaniae plantam ad Tornoam crescere, quae hactenus in sola Graesoea fuerat inventa; fuit ergo mare vehiculum, quo hujus semina ex Germania Tornoam usque, vel si diversoria in tanto itinere visa fuerint necessaria, e Germania ad Graesoeam & inde Tornoam fuerint deportata. Credunt multi Semina in aquis corrumpi & infrugifera reddi; sed hallucinantur. Aqua enim ad fundum maris raro ita incalescit, ut semina interimat. Videmus aquam posse obtegere Agrum per universam hyemem salvis seminibus terrae commissis. Nisi, vere primo, fossis abducatur aqua, donec radiis solaribus incalescat, germinant quidem semina, sed mox putrescunt, adeo ut per universam aestatem Solum maneat nigrum & sterile. 76. Pluviae & Imbres Semina abripiunt in terrae cavernas, rivos & flumina, & illa ab uberibus matris avulsa peregrino committunt solo. 77. Calor solaris & Coeli serenitas faciunt ut pleraque Pericarpia aperiantur, & occasionem subministrent ventis, dum plantam concutiunt & capsulas quassant, latentia intus semina secum abripiendi. 78.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 452","label":"ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/452","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/452"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 454","label":"ORATIO DE TELLURE HABITABILI. 439","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/454"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}