{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 7","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/7.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"lius irrigentur, quodque aquae per pluvias delapsae continuo cursu per flumina ad mare decurrere possint, ut ceteras utilitates ratione ventorum, caloris & frigoris reticeam. ALPES sunt montes altissimi, qui secundam aëris regionem attingunt, in quibus arbores erectae succrescere nequeunt. Quo autem altiores, eo etjam, ceteris paribus, frigidiores sunt (f). Hinc Alpes in Svecia, Sibiria, Helvetia, Peru, Brasilia, Armenia, Asia, Africa, frigidissima nive perennant, quae quasi concreta glacies vix unquam solvitur. Si autem calorem aestas excitaverit intensiorem (g), pars aliqua hujus molis liquescit, perque fluvios delabitur ad loca inferiora, quae hujusmodi aquae beneficio reficiuntur & refocillantur. RUPES & Saxa, super terram dispersa, olim in terra & ex terra coaluisse, dubium vix superest: cum vero irruentes imbres solubilem terram facili negotio diluerint atque ex altioribus locis versus depressa deduxerint; hinc factum autumamus, ut solida illa & graviora corpora, terrestri pulvere nudata, super terram relicta jaceant; ut taceamus mirabiles fluctuum effectus, ceu ad litora fieri hodienum videmus, quae interdiu noctuque repetitis ictibus lacessuntur, fatiscunt. Hinc videmus plerisque in locis rudera maris & litorum. HIEMS suo gelu praeparat terram & humum, quae inde in moleculas minutissimas comminuitur, eaque ratione quasi sopita, alimento plantarum (f) Fl. Lapp. praef. 7. (g) Quem admodum 1448, 1492, 1748 quando aestate Pluvia nulla heic locorum ante diem corpus Christi. rum accommodatior evadit: immo nive semina & radices plantarum obtegit & sic frigore a frigoris vi defendit. Mitto, quod frigus temperet puramque efficiat atmosphaeram & aquam putridam, ut animalibus magis salutaris reddatur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/6"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/8"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}