{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 86-2","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 86-2","ref":"86-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/86-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/86-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/86-2.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Cochleis (a) & Limacibus (b), patet. Totam vermium si examinemus classem, capita horum non ita prominere observamus, atque reliquorum animalium, verum vermes esse ex natura polyporum. Polypi enim saepius ramosi (n) Act. Paris. 1710. Cochleas fluviatiles alimenta per anum recipere, & per eundem respirare, in quibus aqua, unicum cochleae nutrimentum intrat, quando anus aperitur; eas insuper carere venis atque arteriis; hermaphroditas esse, ovaria & vesiculas seminales habere, speciemque suam per se ipsas multiplicare. Et plura quae videantur apud Auctorem Mery loco citato(b) LIMAX ovatus lividus margine acuto, inter minima est animalcula, soepissime in paludibus nostratium degens, & praecipue in Stratiote obvins, quod animalculum saepe supra aquam natans, dorso quiescere assolet, In quiete dum versatur hoc animalculum ovatum est, reptans autem oblongum evadit; supra lividum est, fere planum, macula in medio oblonga: subtus planum, fuscum, macula in medio itidem oblonga, sed albida, e qua macula Color animalculi fuscus versus utrumque apicem linea pallida extenditur. oritur a vasis fuscis, ramosis, more Dentritae, quae percurrunt discum animalis, non vero marginem albidum, Thorax ab abdomine non distinctus, Tentacula duo, ad apicem crassiorem animalis punctorum minutissimorum instar parva. Incessus omnino Limacis, non Hirudinis. Hoc ipsum animall, dum quiescit supra aquam natat supinum; in medio maculae centralis observuri potest quomodo osculum quoddam instar puncti se sperit, quo animal faeces aquae suvernatantes imbibit, & per idem os interdum resicam minimam emittit, & per idem etiam os oxcrementa excernit, idque in firmissimum robur, dari inter vermes tales, quorum os & anus idem.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 86","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/86"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 87","label":"87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/87"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}