{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 87","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/87.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"mosi sunt, praesertim proliferi dicti, & hi ramos dimittunt, qui mox excrescunt in distincta & perfecta animalia & perfectos polypos: idem fit si in plures partes secentur polypi, dum quaevis pars minima vivit & in totidem recrescit polypos. Ex hisce ergo sequitur, quemque articulum habere aut mox recuperare I:o Principium vitae seu vasa, per quae circulantur humores. II:do Principium motus seu nervos a cerebro, ut motum determinet. III:o Principium nutritionis seu os, per quod alimentum assumat. Si vero unica parte horum careat articulus separatus, necesse est ut pereat, quantum ex phynologicis principiis etiamnum concludere licet. Hujus etiam est indolis Taenia, quae primum articulus tantum est, deinde accrescit pluribus imo numerosissimis (a) saepe articul is, pari modo ac cauda Crotalophori, ut sic quivis articulus nostri vermis animalculum sit distinctum, si a toto separetur; dum autem cohaerent articuli, communem habent sensationem, eo quo habet modo polypus compositus. Quod autem motus a cerebro determinetur docent Physiologi, & sic concipimus unumquod que cerebrum suam habere determinationem, vel etiam ut vulgatissimo fertur proverbio: Quot capita, tot sensus. Bicipitem autem vidimus (b) Colu(a) Plin. lib. 1. cap. 23. Intra hominem Taenia tricennum pedum aliquando plurium. BARTH. act. 2, Obs. 47. ubi Borrichius in aegro vidit Taeniam 8oe exclusam, ex qua ped. 200 cohaerebant in unum absolute corpus. pedum TULP. Obs. med. 1652. l. 2. c. 4. Taeniam habet go pedum. Plurimi fatentur, se vidisse Tanias intestinis longiores, cum contortuplicata intra intestina plerumque lateant. TYSON testatur se in nnica Taenia articulos 5o7 numerasse. (h) Ante aliquot annos Coluber ejusmodi Bicephalus observabatur in collectione, B. Robergii, Professoris Upsaliensis.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 86-2","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/86-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/86-2"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/88"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}