{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 2 89","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/89.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Sequitur etiam oscula Taeniae, non esse respiracula pulmonum, ut pori insectorum, prout nonnulli antea putarunt; Taeniae enim non insecta, sed vermes sunt; sunt vermes aquatici, ideoque non opus habent spiraculis aëres, quod apertissimum est ex reliquis vermibus aquaticis; verum sunt haec foramina articulorum verissima ora, & minima illa rostra intra poros vicem sustinent dentis, linguae & unguis. Adeoque articulus unusquisque est animal, gaudens ore, rostro, intestinis, principio nutritionis, motus & vitae Ex dictis hanc nobis formamus conclusionem: quod, scilicet, Taenia sit animal, quasi ex pluribus compositum. Dari autem animalia composita apertissime patet ex monstris, in omnium animalium genere; scilicet foetus duos vel tres in unum concrescere, patet ex actis naturae curiosorum, & propria autopsia, ubi organa & viscera sunt & propria & communia, & tamen, licet rarius, viva sunt haecce monstra. Adeoque uti monstra in statu praeternaturali se habent, sic in naturali Taeniae, Conceptus ORIS Taeniae, facilius jam nobis formamus ex dictis. Ubi os est & alimentum ingeritur, ibi etiam particulae densiores & crassiores, postquam alimenta extraxerunt, per anum secernantur, necesse est.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/88"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 2 90","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/90"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}