{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 161","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/161.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"crescit enim frigus in ratione altitudinis. Vulgus in notione hyemis ad incrementum frigoris attendunt, quod pro indivulso comite recessus solis jure habemus. §. III. A Boreali plaga proveniens ventus, frigidus semper judicatur, licet hic, per se, quantum observare possumus, nihil in Thermometro mutet. Nimbus autem respirationis, calefaciens corpora nostra impediendo frigoris accessum, velocius nobis per hunc aufertur, unde refrigerationis sensus molestus excitatur. Et cum homines natura aeque validi non sint, hancque variae circumstantiae mutent, alios torquet hic ventus magis, alios minus. Summum hyemis robur experimur quieto & a nubibus libero aere; serenus tum est saepissime, ut die, solis debilitatos radios & nocte stellas splendentes, videamus. Mediocre frigus non reddit aërem quietum & serenum, sed nebulosum. Primum potissimumque hyemis phoenomenon est Frigus. Non quaerimus heic anxii: num frigus consistat in partium constituentium corpus quiete? vel num sit sola privatio caloris? aut num sit positiva quaedam qualitas, qua tam homogenea, quam heterogenea congregantur? frigus ex effectis suis judicamus, illudque consideramus vel ut sensus nostros externos afficit vel ut alia effecta in natura producit. Id frigidum a sensibus nostris putatur, quod frigidius est membro corporis nostri quo sentitur; atque ita pro mensura caloris in unoquoque homine, quod ab hoc frigidum, ab alio non raro pro temperato, habetur. Praeterea in eodem loco hyems est distributus aequaliter per omne corpus, licet ferrum & lapides pluma frigidiora videantur. Ut fideles itaque aestimatores caloris & frigoris non possumus accipere sensus nostros externos, nam saepe fallunt & falluntur. Quod ad effecta attinet, quae in natura producit frigus, aliquid dicere proposuimus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 160","label":"CAPUT PRIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/160"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 162","label":"CAPUT PRIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/162"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}