{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 185","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/185.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Cum vero corpora volatilia suptiles suos vapores exhalent, qui perpetui instar fumi ex illis sursum adscendunt, sapientissimus Creator odorandi organum proxime supra os collocavit, ut nihil, quod odorem habeat, cum cibis ingeratur, antequam narium sensionem & examen subiit. Nam omne olfactibile ore ingerendum nobis calidi instar cibi hybernali tempore calore vaporantis est considerandum, quem, cum ori applicatur, vaporem superne exhalare videmus, & omnis respiratio, quae fit per nares, saltem ubi edimus, auram supra os positam attrahit, ut nihil volatile in os ingeri possit, quod cum naso non communicetur. Si odoratu homo non gauderet, saepe in praesentissimum vitae periculum incideret per corpora, quae vires in eum suas exerunt, licet viam chylificationis non petranseant, cujus indolis atque naturae sunt nidores & tetrae mephites tantum non omnes. Sed nunc volatilia illa corpuscula cum aëre se intime misceant, per nares facile attrahuntur, inque sinu frontis statim sentiuntur, cum hac via aër ad pulmones procedat. Diversus ille odor, qui non tantum in esculentis, verum etiam in medicamentis sese offert, ob subtilitatem difficillimus omnino est explicatu, qui etiam Medicis Mechanicis tantum laboris creavit, ut fateri saepius coacti fuerint, se eum nullo pacto posse exponere. Ea vero alimenta & medicamenta, quae sapore gaudent, Medici Mechanici recentiori aevo feliciter admodum explicarunt, ut non facile, quemadmodum antea, falsas sibi hypotheses de virtutibus medicamentorum, quibus odor & sapor nullus est, obtrudi patiantur. Quod ad Materiam medicam simpliciumque vires attinet, tanta ignorantia Veteres laborabant, ut summa imis saepe miscerent, corporibus odore atque sapore carentibus vim virtutesque heroicas adscribendo, contraria licet observemus, dum imprimis de regnis animali & vegetabili loquimur.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 184","label":"ANDREAS WAHLIN MAG. FIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/184"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 186","label":"ANDREAS WAHLIN MAG. FIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/186"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}