{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 239","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/239.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Vermes minimi aquatici, illique haud pacui, a majoribus degultiuntur, majores illi cibus sunt piscibus & avibus aquaticis illique nobis; praeter hoc, quod ex his plumas habeamus molles & calefacientes, quibus corpora nostra fovere novimus contra externas quasvis injurias. Dies prius, quam exempla mihi deficerent, si enumerarem immediatas omnes utilitates, quae mortalibus contingunt ex animalibus atque plantis contemtissimis, ut vulgo putatur. VI. CONCHYLIA, quae a curiosis naturae scrutatoribus in Musea rerum naturalium colliguntur, una cum Coralliis longe diversarum specierum, multi ut vanam curiositatem aestimant, quasi nec ad alimentum, nec ad medicinam inservientia; sed si haec non videres, quam infinite multa ex operibus Creatoris vere heroicis tum tibi essent incognita? Quisnam sana mente praeditus in admirationem non rapitur maximam, quando videret Naturae Opificem tam innumera abscondisse objecta in abysso maris, illaque maxime mirabili colore, figura & mechanismo constructa, adeo ut ne unicum quidem sommiari valeret homo, nisi illa adspicere licitum esset? Si introieris in Palatium quoddam regium, ibique adspexeris parietes omnes pretiosissimis speculis, tapetziis, picturis, sculpturis aliisque ornamentis ornatos, nonne admiratione & oblectamento captus inde fueris? Eodem modo etiam globi hujus pulcritudinem intueri debemus. Tempus & charta non permittunt, ut unum quodvis conchylium jam describam, unum duntaxat exempli loco adferre lubet, scilicet: CYPRAEA marginata nodosa Rumpf. t. 39. f. C. Argenvill. t. 21. f. K. Petiv. gaz. 97. 1. 8. est parvum conchylium, nucis corylini instar, quod in insulis Maldivis a foeminis plerumque colligitur, dum scil.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 238","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/238"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 240","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/240"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}