{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 262","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/262.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Has quoque maxime necessarias censemus, dum aut ipsa morte, aut alia demum ratione ab infante divellitur mater, vel morbo aliquo graviori, e. g. Atrophia, Lue venerea, &c. laborat: Exstant enim exempla earum, quae quamquam lue ista venerea in statu graviditatis infectae fuerant, sanae tamen constitutionis pepererunt liberos; nulla autem adsunt illarum, quae dum hoc morbo premebantur, nulla subsequente contagione, tenellos lactare potuerunt. Plures caussas nutrices assumendi, fere ignoramus, ac proinde paucae rarioresque istae sint, necesse est. Adeoque frustra plurimae matres, quae huic officio, sine urgente necessitate se subtrahunt, fucum nobis facere gestiunt, dicendo: I: mo lac, quod forte praebere possunt, nutrimento prolis non suffecturum, Ilio suas vires plus justo debilitatum iri, eo quod chylo, sibi in nutrimentum destinato, priventur, III:o se curam infantum rite agere non posse, cum simul variis negotiis oeconomicis maxime necessariis destringantur. IV: tum rationem, eandemque primariam subdole reticent, quod nempe maritis suum delectamentum praeripiant; si enim hoc in puncto consulimus naturam, sui semper similem, statim convincimur, quadrupeda tantum non omnia, postquam pullos amiserunt, mox prurire, & in amplexus maris ruere. Sic rusticae Vestrobotnienses, prae aliis nationibus nobis notis, tenellos maxime nutrire solent lacte bubulo, quod anus quaedam, dum matres, continuis laboribus oeconomicis extra domum conficiendis, detentae, lactandi officio vacare nequeunt, loco nutrimenti materni porrigit; & propterea maxime prolificae deprehenduntur, verum salsamentis, quibus vescuntur, etjam stimulatae, facillime concipiunt, ac quotannis pariunt.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 261","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/261"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 263","label":"PRAESIDE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/263"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}