{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 280","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 280","ref":"280","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/280","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/280.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"datis; sed damna etiam multoties alias patitur per vecordiam nostram ac segnitiem, dum scilicet opera Conditoris contemplari negligimus & sapientissimas ejus institutiones rimari, ut & detrimenta, quae interdum ex regularum, systematis mundani perfectiones intendentium, collisione proficiscuntur, quoad poterimus, averrucare. Quod si enim homulus impubes vel ignavus a pediculis periret, in ipsum utique interitus sui culpa redundare censenda est, qui ab ejusmodi se sordibus purgare non studet. Peculiare itaque cuilibet Insecto pernoscamus, oportet, si quid in his egregii praestare cupimus. IV. Quemadmodum ad certos fines reliqua animantia, sic etiam Insecta destinata sunt, & quidem, ut aequilibrium quasi quoddam inter res plurimas servent. Quibusdam enim hae plantae, aliis aliae veluti sortito cesserunt habitandae & vescendae. Sunt singulis animalibus sua adsignata insecta, quibus domicilium & victum ex naturae lege debent. Sunt Insecta, quae non nisi putridis delectantur; sunt, quae caedibus in diversa genera saeviunt, immo vero quae, cum ejusdem sint generis, sibi tamen invicem non parcunt, sed assiduis bellis ac cladibus lacessunt destruuntque. Equidem, cum intra arctos hosce paucarum pagellarum cancellos me tenere debeam, satis habebo indicasse, quae Insecta Svecanas nostras incolant plantas, earumque radicibus, caulibus, foliis, floribus, vel fructibus victitent. Ex Insectis his phytivoris multa esse polyphaga fateor, quibus variae plantae nutrimentum suppeditent, sed quae hoc tempore saepius missa facimus; in simul tamen dubio caret, Phytivororum plurima certam quandam plantarum speciem amplecti & horum quaedam hanc, alia illam plantae partem sectari. Neque vero non paucis datum est, ad ejusdem generis adfinitates evagari, & aliena forte genera, ejusdem tamen ingenii illa & naturae vegetabilia.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 279","label":"TIVER, SLOANE, CATESBY, EHRET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/279"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 281","label":"TIVER, SLOANE, CATESBY, EHRET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/281"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}