{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 32","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/32.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Facile tamen hoc nihil aliud, quam elasticum quid esse, primum motum seminis faciens Nedhamio crederem, nisi species hybridae animalium aliud suaderent, quae ad similitudinem non solum matris, verum etiam patris accedunt. Cardo argumenti pro statuendis plantis hybridis, videtur tamen a posteriori corroborari. Constat enim omnibus, Botanicos, utpote Tournefortium, Boerhavium, Michelium, Pontederam, Helwingium cum reliquis sub finem prioris seculi, & quidem ad tempora Cl. Praesidis, hujus seculi, innumeras collegisse novas plantas Europaeas, veteribus ignotas; sed quod observandum, qua maximam partem similes veterum, ut vix figuris distingui potuerint. Cum itaque characteres sufficienter defecerint in hisce plantis, non potuit non Cl. D. Praeses has referre ad matres suas, sub nomine VARIETATUM, quae colore, odore, sapore, magnitudine, tempore, pube scentia &c. differebant, quod acutissimi quoque Botanici, ut Jussiaeus, Royenus, Gronovius, Hallerus, Gmelinus, Gvettardus, Dalibardus, Wachendorssius, Gorterus, Butnerus &c. post illum approbarunt & continuarunt. Dictum quidem est has varietates ex solo, loco, climate*) ortas esse, ideoque tantummodo accidentales; Interea tamen huic reformationi variae subjectae sunt, quae Botanicos plurimum sollicitabant in determinandis speciebus, ad quam scilicet speciem merito referendae essent, quando duabus similes erant, & quidem ita, ut ne unica nota in planta quaestionis, etiamsi distinctissima, & maxime singularis, inveniatur, quae non in alterutra ambarum occurrit. Crescitque haec hybrida in eodem solo cum ambabus & tamen a veteribus non ob[*) Varii Botanici qui observabant has plantas in quovis solo constantes, negabant esse varietates, quum persistentes erant, nescii quod ex alia causa, quam a loco ortae essent. observata. Haec primum nos ad hoc Problema deduxerunt, utrum duae diversae plantae tertiam produxissent, an ut hybridae considerandae essent, cum Botanici his primum temporibus generationem plantarum optime norint, & quales mutationes in plantis hinc deducantur, observarint in Brassica aliisque *) Itaque quando species quaedam 8 antea incognita, duabus aliis ?","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 31","label":"MONANDRIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/31"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 33","label":"MONANDRIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/33"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}