{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 368","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 368","ref":"368","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/368","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/368.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Anno MDCCL quo hiemis vis in Svecia australiore prorsus nulla fuit, sed continuum fere ver, observavi ultimis diebus mensis Martii Ribem & Grossulariam circa Gripenbergam florescere, praeterito autem anno demum medio mensis Aprilis; Quercus vero una cum Fraxino, folia sua raro nobis prius ostendunt, quam gelu nocturum fere cessaverit (d). Unde hortulani Hesperides suas coelo prius committere non audent, quam folia ultimarum arborum signa eis praebuerint mitioris tempestatis. Opportunum, si quod aliud, Seminandi tempus, maxima cura observabit prudens oeconomus; id enim, secundum benedictionem divinam, ubertatem facit annonae, & fundamenta ponit, cum publicae totius regni salutis, tum privatae civium felicitatis. Ruricola, patriorum rituum & inveteratae consvetudinis justo tenacior, sementem ut plurimum certo mensi, tempori & diei alligat; utrum vero nec ne terra ad semen excipiendum parata sit, parum pensi habet, unde non raro accidit, ut arva fallant depositum, & quod cum sudore seminat seminator, cum moerore demetere cogatur messor. In eo ergo maxime laborarunt omnis aevi Oeconomi, ut certum definirent & fixum sationis tempus, sed hactenus irritus fuit omnis eorum labor. Fuere, qui ex gustu vel olfactu terrae qualitates, ad huc finem obtinen(d) Ultra decennium observatum est, QUERCUM sua Vernatione mensem Maij non transgressam fuisse in Uplandia; patet ex annis 1741. VI. 1744. V 1747. v 1750. V Ta; tinendum necessarias, pervestigare conati sint, nec illi defuere, qui sibi persvaserint, odorem terrae vel fila Divae Virginis, certissima fore sementis indicia. Quae licet omnia suo forte non careant fundamento, fini tamen, quem quaerimus, obtinendo nequaquam sufficient. Multorum enim annorum experientia docuit, semina unius ejusdemque speciei, eidem quidem agro, sed diverso tempore, commissa, non aeque uberes tulisse fructus.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 367-2","label":"ARDOROMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/367-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/367-2"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 369","label":"ARDOROMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/369"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}