{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 371","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 371","ref":"371","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/371","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/371.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Quod si vero hae observationes secundum has institutae fuissent regulas, ut, 1:mo per citatum triennium, allegatis omnibus in locis, institutae fuissent, idque 2:do circa eadem arborum individua, & 3:tio circa arbores quae eadem terra, eodemque gaudent situ cum agro; tunc forsan certiores regulas colonis observandas formare potuissemus; cum vero hae interdum neglectae sint, non aeque bene procedet negotium nostrum; quis enim ignorat ventum borealem, umbram, solumque humidum Vernationem arborum tantum impedire, quantum altitudo loci, immunitas a septentrionalis venti furore, & situs ad radices montium eam promoveat? Praeterea in has observationes saepe irrepsit aliud quoddam vitium. Nempe nonnullae arbores inter quarum Vernationem A a 2 non NORVEGIAE finit. WERMELANDIA Carolistadii J. Frycksell 1750, 1751. SUDERMANNIAE Wingäcker L. Willemont, 1750. WESTMANNIA Arosiae. A Carlbaum 1750. 1751. 1752. UPLANDIA Upsaliae E. Ekelund 1750, DALEKARLIA Fahlunae Ol. Kalmeter FINLANDIA Aboae J. Leche OSTERBOTHNIA Pyhaejäcki N. Mathesius MEDELPADIA WESTROBOTHNIA Pitheâ C. Solander LIA LAPPONIA QuickjockOl. Modén1750, 1751, 1752. non plures, quam duo aut tres dies interesse debent, saepe duarum hebdomadum intervallo a se disjunguntur, ut reticeam ordinem frondescentiae (§. 3.), quem vix ac ne vix quidem transgrediuntur arbores, privilegio ipsius naturae suffultae, in his diariis saepe a natura alienum. IV. Tempus, quo arbores frondes suas explicare coeperint in variis Patriae provinciis, diemque, quo hordeum terrae commiserint messores AnnoMDCCL sequens monstrabit Schema. Desunt quidem observata plurimis in locis pro Annis MDCCLI & MDCCLII, sed fuere, quae svaserint, ut non ideo hos duos annos heic omitterem.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 370-2","label":"OELANDIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/370-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/370-2"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 372","label":"OELANDIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/372"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}