{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates academicae. Vol. 3 397","citation":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3 397","ref":"397","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/397","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/397.md","author":{"name":"Carl Linnaeus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus"},"work":{"title":"Amoenitates academicae. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Hac, velut Tetrao, obrutae jacent, usque dum aestas calida circa solstitium, per duos utplurimum dies, tegumentum aufert, atque adeo sine mora a noctibus rigidis liberat, quae apud nos herbas tenellas, verno tempore, debilitant. Ut igitur heic vigeant, necessum est, ut in aperto quidem aëre positae, aestum tamen solis umbra artificiali effugiant. Herbae immo in umbrosis crescentes nemoribus, apud nos tam cito frigore marcesunt, atque illae, quae ab India asportantur, ita quidem, ut dum noctes frigidae herbas absumat ex India aestivales, ut sunt Cucumis, Portulaca, Phaseolus, Tagetes, Tropaeolum. simul nonnullas perdant indigenas, quales sunt Impatiens, Helxine, Chenopodium rubrum, immo & Sonchus alpinus; quas aeque ac plantas Indicas autumno tutari debemus, si eas conservatas videamus. Indicae vero plantae, in viridariis pretiosis, ab Academia nostra in usum Botanicis institutis, in Horro nostro Academico bene valerent, si calor solus earum esset vita, sed sole etiam delectari volunt, sine quo torpidae evadunt, folia demittunt, pallent & contabescunt, uti vegetabile quoddam in cella. Unde etiam, cum menses hiemales, Januarius & Februarius, solem ob nubes continuas saepe vix ostendunt, ita enervantur vegetabilia, ut vix tota aestate vires resumant, sed saepe pereant. Hinc fit, ut Plantae in terris borealibus, cura & labore maximo aegre conservari possint, unde & Horti illi Botanici gravioribus subjecti sunt vicissitudinibus quam feliciores, in terris propius ad meridiem sitis. Sub demonstrationibus a Nobilissimo Domino Praeside, tam publice quam privatim, in Horto Academico habitis, magnum observavi herbarum numerum, quae in edito ab Illo 1748. Horto Upsaliensi non reperiunrut. Vidi quasdam antea ibi crescentes plantas, quae jam desiderantur. Institui igitur hoc anno, in Horto notare omnes, quae hac aestate ibi fuere demonstratae. Qua in re, facilitate tanto majori usus sum, quod nomina ex Speciebus Plantarum Nob. D. Praesidis jam via compendiaria & sine ambagibus proponi possunt, quae antea difficulter recensebantur. Novum quasi, pro hoc anno, Hortum Upsaliensem exhibeo sistoque, ut videat Lector divitias apud nos vigentes, adjectis simul paucis, quas colligere potui, observationibus, Studioso Botanico profuturis.","prev":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 396","label":"ALANIARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/396"},"next":{"citation":"Amoenitates academicae. Vol. 3 398","label":"CLASSIS I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-3/398"},"credit":{"text":"Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae","quality":"ocr"}}